PL 23, col. 363

Contra Joannem Hierosolymitanum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: To Pammachius against John of Jerusalem 10 · To Pammachius against John of Jerusalem 9 · To Pammachius against John of Jerusalem 11

replicas quid in Ecclesia praesenti Epiphanio dixeris?
Confessionem fidei postularis, et disertissimos
tractatus tuos nolentibus ingeris? quaeso, lector, ut
memor tribunalis Domini, et de judicio tuo te intelligens
judicandum, nec mihi, nec adversario faveas,
neve personas loquentium, sed causam consideres.
Dicamus ergo quod coepimus.
10.
Isaias Virginis demonstrator. --Scribis in Epistola
tua, quod antequam Paulinianus presbyter fieret,
numquam te Papa Epiphanius super Origenis errore
convenit. Primum dubium est, et de personis
disputo. Ille objecisse se dicit, tu negas: ille testes
profert, tu non vis audire productos. Ille etiam commemorat
alium esse conventum, tu pro utroque dissimulas:
mittit tibi per Clericum suum epistolam,

responsionem flagitat: taces, mutire non audes, et
Paelestinae provocatus, Alexandriae loqueris. Inter illum
et te, cui accommodanda sit fides, non est meum
dicere. Puto quod nec ipse audeas adversum talem
ac tantum virum, tibi veritatem, illi mendacium 417
deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro se loquatur.
Teipsum contra te testem vocabo. Si enim
nulla de dogmatibus quaestio versabatur: si stomachum
senis non moveras: si ille tibi nihil responderat,
quid necesse erat, ut in uno Ecclesiae tractatu,
de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens,
disputares: de Trinitate, de assumptione dominici
corporis, de cruce, de inferis, de Angelorum natura,
de animarum statu, de resurrectione Salvatoris,
et nostra: et in terra, quae forsitan oblitus es

scribere, praesentibus populis et tali ac tanto viro,
intrepidus diceres, et omnia una saliva continuares?
Ubi sunt veteres Ecclesiae tractatores, qui vix singulas
quaestiones explicare multis voluminibus potuerunt?
ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus
leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae
Christianae, qui mysterium retro generationibus
ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et
scientiae Dei magis miratur, quam loquitur [(Rom. II,
33; Col. I, 26)] ? Ubi Isaias Virginis demonstrator,
qui in una quaestione succumbens ait: Generationem
ejus quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
? Repertus est saeculis
nostris haud grandis homunculus, qui de cunctis
Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu sole
clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, et tranquilla

erant omnia, stulte tanta disputandi voluisti
subire discrimina. Si jam tunc in satisfactione fidei
loquebaris, ergo non est ordinatio presbyteri, causa
discordiae: quem constat multo post tempore constitutum.
Fefellisti absentes, et litterae tuae peregrinis
auribus blandiuntur.
11.
Anthropomorphitae. --Nos hic eramus, cuncta
novimus, quando contra Origenem in Ecclesia tua,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.