PL 23, col. 470
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.17 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.18 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.1
et pectoris quod flagella secuerunt. Memento carceris,
tenebrarum, exsilii, metallorum, et non indignaberis
hospitio transeuntem esse susceptum.
An ideo tibi rebelles videmur, quia calicem aquae
frigidae in nomine Christi sitientibus porrigimus?
18.
Haereticorum factio fugata. Theophilus laudatur. --Vis
scire unde illum et nos plus amare, et
tu odisse plus debeas? Haereticorum factio nuper
fugata de Aegypto et Alexandria, se Hierosolymam
contulit, et huic voluit copulari, ut quorum unus
esset dolor, una fieret et accusatio. Quos ille repulit,
sprevit, abjecit, dicens se non esse inimicum fidei,
nec contra Ecclesiam bella suscipere: quod
prius tentavit, doloris fuisse, non perfidiae: nec alterius
appetisse innocentiam, sed suam probare
voluisse. Impium putas, post sententias sacerdotum
imperiale rescriptum? quod quale sit, noverit ille
qui meruit. Quid tibi videtur de his, qui damnati,
palatia obsident, et facto cuneo, fidem Christi in
uno homine persequuntur? Meae autem communionis,
et Papae Theophili, nullum alium testem vocabo,
nisi ipsum quem a me laesum simulas, cujus
epistolas ad me semper datas, etiam eo tempore
non ignoras, quo mihi eas reddi prohibebas, et quotidie
missis tabellariis, inimicum ejus amicum
nostrum et familiarissimum jactitabas, et ea quae
nunc impudenter scribis, mentiebaris, ut illius
contra nos odia concitares, et injuriae dolor, fidei
fieret oppressio. Sed vir prudens et Apostolicae
sapientiae, tempore ac rebus probavit et nostrum in
se animum, et vestras contra nos insidias. Si discipuli
mei, ut scribis, tibi Romae insidias concitarunt,
et inemendatas schedulas, te dormiente, furati sunt:
quis papam Theophilum adversus perduelles in
Aegypto suscitavit? Quis regum scita? quis orbis in
hac parte consensum? Et gloriaris te ab adolescentia 548
Theophili fuisse auditorem et discipulum:
cum et ille antequam episcopus fieret, pro humilitate
sibi insita numquam docuerit, et tu postquam hic
episcopus factus est, Alexandriae non fueris. Et audes
dicere in suggillationem mei, Magistros meos,
nec accuso, nec muto. Quod si verum est, suspectam
mihi facis conversationem tuam. Nec enim
damno, ut criminaris, institutores meos, sed metuo
illud Isaiae: Vae qui dicunt malum bonum, et bonum
malum: qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras:
qui dicunt amarum dulce, et dulce amarum [(Isai. IX,
20)]
. Tu autem dum inter mulsum magistrorum et
venena pariter bibis, a magistro Apostolo recessisti,
qui docet etiam Angelum et se, si in fide erraverint,
non sequendos.