PL 23, col. 475
Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.23 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.24 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.1
ore quidem et osculo pacem dedisse, mala autem
et dolum in suo corde servasse. » Sic enim argumentaris,
et haec sunt verba defensionis tuae. Ipsius
esse adversum te epistolam, et orbis agnoscit, et
authenticam in manus tuas venisse convincimus: et
miror quo pudore, immo qua impudentia neges,
quod verum esse non ambigis? Ergo pollutus erit
Epiphanius, qui tibi pacem dedit, et in suo corde
dolum servavit. Cur non illud verius sit, quod te
primum monuerit? quod voluerit emendare, et ad
rectum iter reducere, ut Judae osculum non refutaret,
ut proditorem fidei frangeret patientia; et
postquam se intellexit casso sudare labore, nec pardum
mutare varietates, nec Aethiopem pellem suam,
quod mente conceperat, litteris indicasse?
24.
Calumnia de ficta pace. Amici Hieronymi missi
in Occidentem. --Tale quid et contra papam Anastasium
disputas, ut quia Siricii Episcopi habes epistolam,
iste contra te scribere non potuerit. Vereor ne
tibi factam injuriam suspiceris. Nescio quomodo
acutus et prudens ad has ineptias devolvaris, ut dum
stultos lectores putas, te stultum esse demonstres.
Post egregiam argumentationem, ponis in clausula:
« Absit hoc a viris sanctis. De vestra schola solent ista 554
procedere. Vos nobis pacem proficiscentibus
dedistis, et a tergo jacula venenis armata jecistis. »
Et in hac eadem prudentia, immo declamatione disertus
esse voluisti. Pacem dedimus, non haeresim
suscepimus. Junximus dexteras: abeuntes prosecuti
sumus, ut vos essetis catholici, non ut nos essemus
haeretici. Volo tamen scire, quae sint ista jacula
venenata, quae post tergum vestrum nos jecisse conquereris.
Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Rufinus,
presbyteri: quorum Vincentius multo tempore
ante vos Romam venit: Paulinianus et Eusebius
post annum vestrae navigationis profecti sunt: Rufinus
in causa Claudii post biennium missus: omnes,
vel pro re familiari, vel pro periculo capitis alieni.
Numquid nosse potuimus, quod ingrediente te Romam,
vir nobilis somniaret navim plenam mercium,
inflatis intrare velis? Quod omnes adversus
fatum quaestiones, non fatua solveret interpretatio?
Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres? quod
tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres?
quod famosissimum opus περὶ Ἀρχῶν eloquii tui
majestate transferres? Novum calumniae genus ante
accusatores misimus, quam tu accusanda committeres.
Non fuit, non fuit, inquam, nostri consilii, sed