PL 23, col. 474

Apologia adversus libros Rufini (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.22 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.23 · Jerome's Apology for Himself Against the Books of Rufinus 3.1

tuam discutere? Cujus aetatis fueris, unde,
quo tempore navigaris? ubi vixeris? quibus interfueris?
Sed absit, ut quod in te reprehendo, faciam:
et in ecclesiastica disputatione, anilium jurgiorum
deliramenta compingam. Hoc solum prudentiae tuae
dixisse sufficiat, ut caveas in alterum dicere, quidquid
in te statim retorqueri potest.
23.
Maledicta Rufini in Epiphanium. Epiphanii
epist. ad Joannem. --In sancti Epiphanii nomine mira
tua tergiversatio, ut post osculum, post orationem,
neges eum contra te potuisse scribere: quomodo si
contendas non potuisse eum mori, qui paulo ante
vixerat, aut certior sit tui reprehensio, quam post
pacem excommunicatio. Ex nobis, inquit, exierunt:
sed non fuerunt ex nobis, mansissent utique nobiscum
[(I Joan. II, 19)] .
Haereticum post unam et alteram
commonitionem vitandum Apostolus praecipit, qui
utique antequam vitetur atque damnetur, Ecclesiastici
gregis portio fuit [(Tit. III, 10)] . Simulque risum
tenere non possum, quod a quodam prudente commonitus,
in laudes Epiphanii personas: « Hic est ille
delirus senex, hic est anthropomorphites; hic qui
sex millia Origenis libros, te praesente, cantavit; qui
omnium gentium linguis praedicationem sibi contra
Origenem injunctam putat; qui ideo eum legi prohibet,
ne aliis ejus furta cognoscant. » Lege scripta
tua, et epistolam ejus, immo epistolas, e quibus unum
proferam tuae fidei testimonium, ut non immerito
nunc a te laudatus esse videatur. « Te autem, frater,
liberet Deus, et sanctum populum Christi, qui tibi

creditus est, et omnes fratres qui tecum sunt, et
maxime Rufinum presbyterum, ab haeresi Origenis,
et aliis haeresibus, et perditione earum. Si
enim propter unum verbum, aut duo, quae contraria
fidei sunt, multae haereses objectae sunt ab
Ecclesia, quanto magis hic inter haereticos habebitur,
qui tantas perversitates, 553 et tam mala dogmata
contra fidem adinvenit, Dei Ecclesiae hostis
exstitit! » Haec est viri sancti de te testificatio: sic
ab eo ornatus, sic laudatus incedis. Ita est epistola,
quam de cubiculo fratris Eusebii nummis aureis
produxisti, ut calumniareris interpretem, et me
apertissimi teneres criminis reum, quare pro honorabili
charissimum transtulissem. Sed quid ad te,
qui prudenti consilio cuncta moderaris, et sic medius

incedis, ut si inveneris qui tibi credant; nec
Anastasius contra te, nec Epiphanius scripserint;
nisi ipsae epistolae reclamaverint, et fregerint tuae
frontis audaciam, statim judicium utriusque contemnas,
et non ad te pertineat, sive scripserint,
sive non scripserint, quia de innocente et absente
scribere non potuerint [ Al. potuerant]. Nec in sanctum
virum haec mala conferenda sunt, « ut ostendatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.