PL 23, col. 55
Vita Malchi monachi captivi (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Life of Malchus, the Captive Monk 4 · The Life of Malchus, the Captive Monk 3 · The Life of Malchus, the Captive Monk 5
ad austrum sita est. Ibi repertis monachis, eorum
me magisterio tradidi, manuum labore victum quaeritans,
lasciviamque carnis refrenans jejuniis. Post
multos annos incidit mihi desiderium, ut ad patriam
pergerem. Et dum adhuc viveret 43 mater,
jam enim patrem mortuum audieram; solarer viduitatem
ejus, et exinde venundata possessiuncula, partem
erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem;
quid erubesco confiteri infidelitatem
meam? partem in sumptuum meorum solatia reservarem.
Clamare coepit abbas meus, diaboli esse tentationem,
et sub honestae rei occasione, latere antiqui
hostis insidias. Hoc esse, reverti canem ad
vomitum suum. Sic multos monachorum esse deceptos,
numquam diabolum aperta fronte se prodere.
Proponebat mihi exempla de Scripturis plurima:
inter quae illud, quod initio Adam quoque et
Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere
non posset, provulutus genibus obsecrabat, ne
se desererem, ne me perderem, nec, aratrum tenens,
post tergum respicerem. Vae misero mihi, vici monitorem
pessima victoria, putans illum non meam salutem
[ Mss. utilitatem], sed suum solatium quaerere.
Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus
efferret, et ad extremum valedicens: Video, ait, te
filii Satanae cauterio notatum: non quaero causas
excusationes non recipio. Ovis quae de ovilibus egreditur,
lupi statim morsibus [ Al. faucibus] patet.
4.
Captivus adducitur. --De Beroa Edessam pergentibus,
vicina est publico itineri solitudo, per
quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper
vagantur. Quae suspicio frequentiam in illis locis
viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio
mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, feminae,
senes, juvenes, parvuli, numero circiter
septuaginta. Et ecce subito equorum camelorumque
sessores Ismaelitae irruunt, crinitis vittatisque
capitibus, ac seminudo corpore, pallia et latas caligas
trahentes: pendebant ex humero pharetrae; laxos
arcus vibrantes, hastilia longa portabant; non enim
ad pugnandum, sed ad praedam venerant. Rapimur,
dispergimur, in diversa trahimur. Ego interim longo
postliminio haereditarius possessor, et sero mei consilii
poenitens, cum altera muliercula in unius heri
servitutem sortitus venio. Ducimur, immo portamur
sublimes in camelis; et per vastam 44 eremum
semper ruinam timentes, pendemus potius quam
sedemus. Carnes semicrudae, cibus; et lac camelorum,
potus erat.
5.
Pascere oves jubetur. --Tandem grandi amne
transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem,