PL 23, col. 30
Vita S. Hilarionis (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: The Life of S. Hilarion 3 · The Life of S. Hilarion 2 · The Life of S. Hilarion 4
praebuit; in brevi charus omnibus et loquendi arte
gnarus. Quodque his majus est omnibus, credens in
Dominum Jesum, non circi furoribus, non arenae
sanguine, non theatri luxuria delectabatur; sed tota
illi voluntas [ Al. voluptas] in Ecclesiae erat congregatione.
3.
Audiens autem tunc celebre nomen Antonii,
quod per omnes Aegypti populos ferebatur, incensus
visendi ejus studio, perrexit ad eremum. Et statim
ut eum vidit, mutato pristino habitu, duobus [ Ms.
tribus] 15 fere mensibus juxta eum mansit, contemplans
ordinem vitae ejus morumque gravitatem.
Quam creber in oratione, quam humilis in suscipiendis
fratribus, severus in corripiendis, alacer in
exhortandis esset: et ut continentiam, cibique ejus
asperitatem nulla umquam infirmitas frangeret. Porro
frequentiam eorum, qui ad eum ob varias passiones
aut impetus daemonum concurrebant, ultra non ferens:
nec congruum esse ducens, pati in eremo populos
civitatum: sicque sibi magis incipiendum esse,
ut coepisset Antonius; illum quasi virum fortem
victoriae praemia accipere: se necdum militare coepisse;
reversus est cum quibusdam Monachis ad
patriam: et parentibus jam defunctis, partem substantiae
fratribus, partem pauperibus largitus est,
nihil sibi omnino reservans, et timens illud de Actibus
Apostolorum, Ananiae et Sapphirae vel exemplum,
vel supplicium; maximeque Domini memor,
dicentis: Qui non renuntiaverit omnibus quae habet,
non potest meus esse discipulus [(Luc. XIV, 33)]
. Erat
autem tunc annorum quindecim. Sic nudus, et armatus
in Christo, solitudinem, quae in septimo milliario
a Majoma Gazae emporio per littus euntibus Aegyptum,
ad laevam flectitur, ingressus est. Cumque
essent cruenta latrociniis loca, et propinqui amicique
ejus imminens periculum denuntiarent, contempsit
mortem, ut mortem evaderet.
4.
Jejunium Hilarionis. Mirabantur omnes animum:
mirabantur aetatem; nisi quod flamma quaedam