PL 23, col. 645

De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome. Lives of Illustrious Men 26 · Jerome. Lives of Illustrious Men 27 · Jerome. Lives of Illustrious Men 28

et in Proverbia Salomonis Commentarios, qui mihi
cum superiorum voluminum elegantia et phrasi non
videntur congruere.
Apollinaris Asiae Hierapolitanus episcopus, sub
imperatore M. Antonino Vero floruit, cui et insigne
volumen pro fide Christianorum dedit. Exstant ejus
et alii quinque adversum gentes libri, et de veritate
duo, adversum Cataphrygas tunc primum exortos
cum Prisca et Maximilla insanis vatibus, incipiente
Montano.
Dionysius Corinthiorum Ecclesiae episcopus, tantae
eloquentiae et industriae fuit, ut non solum suae
civitatis 869 et provinciae populos, sed et aliarum

urbium et provinciarum episcopos epistolis erudiret.
Ex quibus est una ad Lacedaemonios, alia ad
Athenienses, tertia ad Nicomedienses, quarta ad Cretenses,
quinta ad Ecclesiam Amastrianam, et ad
reliquas Ponti Ecclesias, sexta ad Cnossianos, et ad
Pinytum ejusdem urbis episcopum, septima ad Romanos,
quam scripsit ad Soterem episcopum eorum,
octava ad Chrysophoram, sanctam feminam. Claruit
sub impp. M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo.
Pinytus Cretensis, Cnossiae urbis episcopus, scripsit
ad Dionysium Corinthiorum episcopum valde
elegantem epistolam: in qua docet, non semper
lacte populos nutriendos, ne quasi parvuli ab ultimo

occupentur die; sed et solido vesci debere cibo, ut
in spiritalem proficiant senectutem. Et hic sub M. Antonino
Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.
Tatianus, qui primum Oratoriam docens, non
parvam sibi ex arte Rhetorica gloriam comparaverat,
Justini martyris sectator fuit, florens in Ecclesia,
quamdiu ab ejus latere non discessit. Postea
vero inflatus eloquentiae tumore, novam condidit
haeresim quae Ἐγκρατιτῶν dicitur, quam postea Severus
auxit, a quo ejusdem partis haeretici Severiani
usque hodie appellantur. Porro Tatianus infinita
scripsit volumina, e quibus unus contra Gentes florentissimus
exstat liber, qui inter omnia opera ejus

fertur insignis. Et hic sub imperatore M. Antonino
Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.