PL 23, col. 643
De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
In inglese: Jerome. Lives of Illustrious Men 24 · Jerome. Lives of Illustrious Men 23 · Jerome. Lives of Illustrious Men 25
διατριβάς,
et Crescentem Cynicum, qui multa adversum
Christianos blasphemabat, redarguere gulosum,
et mortis timidum, luxuriaeque et libidinum sectatorem,
ad extremum studio ejus et insidiis accusatus,
quod Christianus esset, pro Christo sanguinem fudit.
Melito Asianus, Sardensis episcopus, librum imperatori
M. Antonino Vero, qui Frontonis oratoris
discipulus fuit, pro Christiano dogmate dedit. Scripsit
quoque et alia, de quibus ista sunt, quae subjecimus:
De Pascha libros duos, de Vita Prophetarum
librum unum, de Ecclesia librum unum, de Die
Dominica librum unum, de Sensibus librum unum,
de Fide librum unum, de Plasmate librum unum,
de Anima et Corpore librum unum, de Baptismate
librum unum, de Veritate librum unum, de Generatione
Christi librum unum, de Prophetia sua librum
unum, de Philoxenia librum unum, et alium 867
librum qui Clavis inscribitur; de diabolo librum
unum, de Apocalypsi Joannis librum unum, περὶ
Ἐνσωμάτου Θεοῦ librum unum, et Ἐκλογῶν libros sex.
Hujus elegans et declamatorium ingenium Tertullianus
in septem libris, quos scripsit adversus
Ecclesiam pro Montano, cavillatur, dicens eum a plerisque nostrorum prophetam putari.
Theophilus sextus Antiochensis Ecclesiae episcopus,
sub imperatore M. Antonino Vero librum contra
Marcionem composuit, qui usque hodie exstat.
Feruntur ejus et ad Autolycum tria volumina, et
contra haeresim Hermogenis liber unus: et alii breves
elegantesque tractatus ad aedificationem Ecclesiae
pertinentes. Legi sub nomine ejus in Evangelium