PL 23, col. 639

De viris illustribus (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

In inglese: Jerome. Lives of Illustrious Men 20 · Jerome. Lives of Illustrious Men 21 · Jerome. Lives of Illustrious Men 19

et Apostolica doctrina dignum, in quo et antiquitatem
suae aetatis ostendens, ait, plurimos a se visos qui
sub Domino variis in Judaea oppressi calamitatibus,
sanati fuerant, et qui a mortuis resurrexerant.
Aristides Atheniensis philosophus eloquentissimus,
et sub pristino habitu discipulus Christi, volumen
nostri dogmatis rationem continens, eodem tempore
quo et Quadratus, Hadriano principi dedit, id est,
Apologeticum pro Christianis, quod usque hodie perseverans,
apud philologos ingenii ejus indicium est.
Agrippa, cognomento Castor, vir valde doctus,
adversum viginti quatuor Basilidis haeretici volumina,
quae in Evangelium confecerat, fortissime disseruit,
prodens ejus universa mysteria, et prophetas
enumerans, Barcaban et Barcob, et ad terrorem
audientium alia quaedam barbara nomina: et Deum
maximum ejus Abraxas, qui quasi annum continens,
si juxta Graecorum numerum supputetur. Moratus
est autem Basilides, a quo 863 Gnostici, in Alexandria
temporibus Hadriani, qua tempestate et Cochebas
dux Judaicae factionis, Christianos variis suppliciis
enecavit.
Hegesippus vicinus Apostolicorum temporum, et
omnes a passione Domini usque ad suam aetatem Ecclesiasticorum
actuum texens historias, multaque
ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans,
quinque libros composuit, sermone simplici,
ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.