PL 25, col. 1260

Commentaria in Naum (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne

transtulerunt: Numquid melior es ab Amon?
Hebraeus qui me in Scripturis erudivit, ita legi posse
asseruit: Numquid melior es quam No, Amon? et ait,
Hebraice NO dici Alexandriam: AMON autem, multitudinem,
sive populos, et esse ordinem lectionis: Numquid
melior es ab Alexandria populosa, sive populorum,
quae habitat in fluminibus, aqua in circuitu
ejus? Non quod eo tempore Alexandria vocaretur,
quippe quae longo post tempore ab Alexandro Magno
Macedone nomen accepit; sed quia sub nomine primo,
id est, No, semper Aegypti metropolis fuerit, et
abundantissima populis. Denique et qui res gestas
Alexandri memoriae tradiderunt, principem eam fuisse
Aegypti autumant. Sed et propheta Jeremias, Amon,
sive No, Alexandriam, intelligens in visione contra

Aegyptum, ad quam dicit: Vitula formosa Aegyptus,
stimulator ab Aquilone veniet ei [(Jerem. XLVI, 20)]
,
haec quoque manifestius addit: Confusa est filia Aegyti,
tradita est in manu populi Aquilonis, ait Dominus
virtutum Deus Israel. Ecce ego visitabo super
AMON MENNO ( ), id est, super tumultum
[Al. tumulum] de Alexandria [(Ibid., 24 seqq.)]
:
AMON enim, ut diximus, populos: MEN praepositionem de
significat: NO autem Alexandriam. Et visitabo, inquit, super Pharaonem, et super Aegyptum et super
deos ejus,
et super reges ejus, et super Pharaonem,
et super eos qui in eo sperant, et dabo in manus quaerentium
animas eorum, et in manu Nabuchodonosor
regis Babylonis, et in manu servorum ejus. Dicitur itaque
ad Niniven: Numquid populosior es, aut potentior

Alexandria? Et describitur situs Alexandriae,
quae super Nilum et super mare posita hinc inde
aquis et fluminibus ambiatur. Aqua in circuitu ejus,
cujus divitiae mare: aquae muri ejus: hinc enim rivo
Nili, inde lacu Mareotico, ex alia parte mari cingitur.
Quod autem 571 Aethiopia et Aegyptus, et
Africa pro quo in Hebraeo ponitur PHUT ( ), et
Libyes in praesidio ejus sint, ipse situs provinciarum
et urbis ostendit. Et haec igitur quam meus, inquit
propheta, sermo describit, capietur a rege Babylonio,
et idem tuus atque illius vastator erit. Quae
Josephus quoque Judaicae scriptor historiae in libris
suis refert. Parvuli ejus allidentur in compitis [(Al. compedibus
)] , nobiles ejus dividentur sorte victorum,
et potentissimi quondam principes captivi ducentur

in catenis. Cum ergo haec passura sit Alexandria, e
tu, o Ninive, de eodem bibes calice, et inebriaberis,
et consopita jacens despicieris, et in tantam venies
necessitatem, ut a Babyloniis, sive contra Babylonios,
ab inimicis tuis auxilium roges. Omnia firmamenta
tua et muri in sublime porrecti, et altitudines
turrium, quas nunc inexpugnabiles putas, et
viri fortes bellatoresque tui, primitivis ficis comparabuntur,
quae si concussae fuerint levi tactu, in os

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.