PL 25, col. 1354
Commentaria in Sophoniam (Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
Domini fuit, vix altaris fundamenta monstrantur.
Gabaa illa civitas Saulis usque ad fundamenta
diruta est [(Josue XVIII)] . Rama et Bethoron et
reliquae urbes nobiles a Salomone constructae, parvi
viculi demonstrantur. Legamus Josephum et prophetiam
Sophoniae, illius cernemus [ Al. cernimus]
historiam: et hoc non tantum de captivitate dicendum
est, sed usque ad praesentem diem, perfidi coloni
post interfectionem servorum, et ad extremum
Filii Dei, excepto planctu, prohibentur ingredi Jerusalem,
et ut ruinam suae eis flere liceat civitatis,
pretio redimunt, ut qui quondam emerant sanguinem
Christi, emant lacrymas suas: et ne fletus quidem
eis gratuitus sit. Videas in die quo capta est a
Romanis et diruta Jerusalem, venire populum lugubrem,
confluere decrepitas mulierculas, et senes
pannis annisque obsitos, in corporibus et in habitu
suo iram Domini demonstrantes. Congregatur turba
miserorum, et patibulo Domini coruscante, ac radiante ἀναστάσει
ejus, de Oliveti monte quoque crucis
fulgente vexillo, plangere ruinas templi sui populum
miserum, et tamen non esse miserabilem:
adhuc fletus in genis et livida brachia, et sparsi crines,
et miles mercedem postulat, ut illis flere plus
liceat; et dubitat aliquis, cum haec videat, de die
tribulationis et angustiae, de die calamitatis et miseriae,
de die tenebrarum et caliginis, de die nebulae
et turbinis, de die tubae et clangoris? Habent enim
et in luctu tubas, et, juxta prophetiam, vox solemnitatis
versa est in planctum. Ululant super cineres
Sanctuarii, et super altare destructum, et super civitates
quondam munitas, et super excelsos angulos
templi, de quibus quondam Jacobum fratrem
Domini praecipitaverunt. Haec de captivitate dicta
sint Judaeorum. Caeterum si diem Domini, ut supra,
referamus ad consummationem mundi, sive ad uniuscujusque
exitum vitae, manifesta 693 erit interpretatio,
quod vox diei Domini amara sit, et necessitate
plena et ira, et tribuletur ibi fortis: cum etiam
qui sancti sunt, salventur quidem, sed tamen sic quasi
per ignem. Dies illa dies tribulationis, et angustiae
et calamitatis, et miseriae, in qua dicent: Vae nobis,
quia miseri facti sumus. Dies tenebrarum: Omnis
enim qui male operatur, odit lumen, et non venit ad
lucem [(Joan. III, 20)]
; et necesse est ut qui lumen
oderit, eum tenebrae consequantur. Dies erit nebulae
et turbinis; veniet enim super eum tempestas Domini,
et clangor tubae, quam Apostolus significat,
dicens: In novissima tuba [(I Cor. XV, 52)]
. Erit enim
dies tubae et clangoris super civitates munitas, quas
sibi in multitudine peccatorum cum Cain aedificaverant.
Et super angulos excelsos, opera perversa et
a recta via Domini declinantia [( Al. a recta via deviantia)] .
Unde et a Salvatore arguuntur ὑποκρίται Pharisaei,
quod adorent [( Al. orent)] in angulis platearum [(Matth. VI)] .
Via enim recta et tendens ad paradisum
arcta, et angusta est quae ducit ad vitam. Via autem