PL 32, col. 1354
De moribus Ecclesiae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On the Morals of the Manichæans 20 · On the Morals of the Manichæans 19
quae nova quadam divisione praedicatis, quomodo includatis
omnium peccatorum purgationem non invenitis
CAPUT XI.-- Signaculum oris quale apud Manichaeos, qui blasphemiae in Deum rei esse convincuntur.
20.
Sed dividite ut vultis, praetermittite quidquid
vultis: ea quae maxime soletis commendare, tractemus.
Ad oris enim signaculum dicitis pertinere, ab
omni continere blasphemia. Est autem blasphemia,
cum aliqua mala dicuntur de bonis. Itaque jam vulgo
blasphemia non accipitur, nisi mala verba de Deo dicere:
de hominibus namque dubitari potest; Deus
vero sine controversia bonus est. Si ergo ratio convicerit,
neminem de Deo pejora quam vos dicere, ubi
erit memorabile oris signaculum? Docet enim ratio,
nec sane recondita, sed in promptu sita et exposita
omnium intellectui, sed invicta et eo invictior quod
eam nemo ignorare permittitur, Deum esse incorruptibilem,
incommutabilem, inviolabilem, in quem
nulla indigentia, nulla imbecillitas, nulla miseria
cadere possit. Usque adeo autem ista omnis anima
rationalis communiter sentit, ut etiam vos cum dicuntur,
annuatis.
21.
Sed cum fabulas vestras narrare coeperitis,
et corruptibilem, et commutabilem, et violabilem, et
indigentiae obnoxium, et imbecillitatem admittentem,
et a miseria non tutum Deum mira caecitate
possessi suadetis, et mira caecitate possessis etiam
persuadetis. Atque hoc parum est: non enim corruptibilem
tantum Deum dicitis, sed corruptum;
nec et commutabilem, sed commutatum; nec violabilem,
sed violatum; nec qui possit indigentiam pati,
sed indigentem; nec in quem casura sit, sed in quem
ceciderit imbecillitas; nec qui miser esse possit, sed
miserum. Animam quippe Deum esse dicitis vel partem
Dei. Nec video quomodo Deus non sit, quae pars
Dei dicitur: nam et auri pars aurum, et argenti argentum,
et lapidis lapis; et, ut ad haec majora veniamus, pars
terrae terra est, et aquae pars aqua, et aeris aer, et si
quid de igne detraxeris, ignem esse non negabis, et
quaelibet pars lucis nihil potest esse aliud quam lux.
Cur ergo pars Dei non erit Deus? An articulata Dei
forma est, sicut hominis, reliquorumque animantium?
nam pars hominis non est homo.
22.
Sed ad quamlibet istarum opinionum descendo,
et singillatim utramque considero. Nam si Deum ita
esse vultis ut lucem, recusare non potestis Deum esse
aliquam partem Dei. Quamobrem, cum partem Dei esse
animam dicitis, quam non negatis et corruptam esse,
quae stulta est; et commutatam, quae sapiens fuit; et
violatam, quae propriam perfectionem non habet; et
indigentem, quae poscit auxilium; et imbecillam, quae
medicina eget; et miseram, quae beata esse desiderat:
haec omnia in Deum sacrilega opinione confertis. Aut
si non conceditis haec de anima, nec Spiritus est necessarius,
qui animam in veritatem inducat, quia stulta