PL 32, col. 1342

De moribus Ecclesiae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

modestiam modestiae, charitatem denique charitati,
et, quod res maxime postulat, praeceptis praecepta
conferte. Jam videbitis quid inter ostentationem et
sinceritatem, inter viam rectam et errorem, inter fidem
atque fallaciam, inter robur et tumorem, inter
beatitudinem et miseriam, inter unitatem et conscissionem,
postremo quid inter superstitionis sirenas et
portum religionis intersit.
75.
Nolite mihi colligere professores nominis christiani,
nec professionis suae vim aut scientes aut exhibentes.
Nolite consectari turbas imperitorum, qui vel
in ipsa vera religione superstitiosi sunt, vel ita libidinibus
dediti, ut obliti sint quid promiserint Deo.
Novi multos esse sepulcrorum et picturarum adoratores:
novi multos esse qui luxuriosissime super mortuos
bibant, et epulas cadaveribus exhibentes, super
sepultos seipsos sepeliant, et voracitates ebrietatesque
suas deputent religioni. Novi multos esse qui renuntiaverunt
verbis huic saeculo, et se omnibus hujus
saeculi molibus opprimi velint, oppressique laetentur.
Nec mirum est in tanta copia populorum, quod non
vobis desint, quorum vita vituperata decipiatis incautos,
et a catholica salute avertatis, cum in vestra
paucitate magnas patiamini angustias, dum a vobis
exigitur, vel unus ex iis quos electos vocatis, qui praecepta
illa ipsa custodiat, quae irrationabili superstitione
defenditis. Sed et illa quam vana sint, quam
noxia, quam sacrilega, et quemadmodum a magna
parte vestrum, atque adeo pene ab omnibus vobis
non observentur, alio volumine ostendere institui.
76.
Nunc vos illud admoneo, ut aliquando Ecclesiae
catholicae maledicere desinatis, vituperando mores
hominum quos et ipsa condemnat, et quos quotidie
tanquam malos filios corrigere studet. Sed quicumque
illorum bona voluntate Deique auxilio corriguntur,
quod amiserant peccando, poenitendo recuperant. Qui
autem voluntate mala in pristinis vitiis perseverant,
aut etiam addunt graviora prioribus, in agro quidem
Domini sinuntur esse, et cum bonis seminibus crescere,
sed veniet tempus quo zizania separentur. Aut
si jam propter ipsum christianum nomen magis in
palea quam in spinis esse arbitrandi sunt, veniet
etiam qui aream purget, et a frumentis paleam separet,
et singulis partibus pro suo cujusque merito,
quod oportet, summa aequitate distribuat [(Matth. III,
13, et XIII, 24-43)] .
CAPUT XXXV.-- Conjugium et possessiones baptizatis etiam concessa per Apostolum.
77.
Vos interea quid saevitis, quid excaecammi studio
partium? Quid tanti erroris longa defensione implicamini?
Fruges in agro, frumenta in area quaerite:
apparebunt facile, seseque offerent ipsa quaerentibus.
Quid nimis in purgamenta oculos intenditis? quid ab
opimi horti ubertate imperitos homines sepium asperitate
terretis? Est certus aditus, quamvis paucioribus
notus, qua possit intrari, quem vos aut esse non
creditis, aut invenire non vultis. Sunt in Ecclesia catholica

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.