PL 32, col. 634

Retractationes (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

operandum, sive ad bonum: sed de gratia qua
vere liberi fiunt, de quibus scriptum est, Si vos Filius
liberaverit, tunc vere liberi eritis [(Joan. VIII, 36)]
, diligentius
disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus,
nulla sumus necessitate compulsi. Hoc opus sic incipit: Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris.
CAPUT IX. De Natura Boni, liber unus.
Liber de Natura Boni adversus Manichaeos est, ubi
ostenditur naturam incommutabilem Deum esse ac
summum bonum, atque ab illo esse caeteras naturas
sive spirituales sive corporales, atque omnes in quantum
naturae sunt, bonas esse; et quid vel unde sit malum,
et quanta mala Manichaei ponant in natura boni
et quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error
ipsorum. Hic liber sic incipit: Summum bonum,
quo superius non est, Deus est.
CAPUT X. Contra Secundinum manichaeum, liber unus.
Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos,
sed ex eis quos auditores vocant, quem ne facie
quidem noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice
objurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim,
et admonens ne facerem, atque ad eam potius
sectandam exhortans, cum ejus defensione, et fidei
catholicae reprehensione. Huic respondi; sed quia in
ejusdem opusculi capite non posui quis cui scriberet,
non in epistolis meis, sed in libris habetur. Illic ab
exordio conscripta est etiam ejus epistola. Hujus autem
voluminis mei titulus est, Contra Secundinum
manichaeum: quod, mea sententia, omnibus quae adversus
illam pestem scribere potui, facile praepono.
Hic liber sic incipit: Tua in me benevolentia.
CAPUT XI. Contra Hilarum, liber unus. --[Non exstat.]
Inter haec Hilarus quidam vir tribunitius, laicus
catholicus, nescio unde adversus Dei ministros, ut
fieri assolet, irritatus, morem qui tunc esse apud
Carthaginem coeperat ut hymni ad altare dicerentur
de Psalmorum libro, sive ante oblationem, sive cum
distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica
reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat, asserens
fieri non oportere. Huic respondi, jubentibus fratribus,
et vocatur liber ipse, Contra Hilarum. Hic liber
sic incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti.
CAPUT XII. Quaestiones Evangeliorum, libri duo.
Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex
Evangelio secundum Matthaeum, et aliae similiter secundum
Lucam; in unum librum illae, in alterum istae
redactae sunt. Titulus operis hujus est: Quaestiones
Evangeliorum. Sed quare illa sola de supradictis evangelicis
Libris exposita fuerint, quae his libris meis
continentur, et quae ista sint, prologus meus, adjunctis
atque annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.