PL 32, col. 638
Retractationes (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
suorum, habet unde quotidie tota dicat: Dimitte nobis
debita nostra [(Matth. VI, 12)]
. In quarto libro cum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem
[(Cap. 22,
n. 29)]
, non satis idoneum posui illius latronis exemplum,
qui utrum non fuerit baptizatus, incertum est.
In libro septimo, de vasis aureis et argenteis in domo
magna constitutis [(Cap. 51, n. 99)] , sensum Cypriani
secutus sum, qui haec accepit in bonis; in malis autem
lignea et fictilia [(Cypr. Epist. 51, ad Maximum, etc.)] :
ad illa referens quod dictum est, Alia quidem in honorem;
ad haec autem quod dictum est, Alia vero in contumeliam [(II Tim. II, 20)]
.
Sed magis approbo quod
apud Tychonium postea reperi vel adverti, in utrisque
intelligendum quaedam in honorem, non sola scilicet
aurea et argentea; et rursus in utrisque quaedam in
contumeliam, non utique sola lignea et fictilia. Hoc
opus sic incipit: In eis libris quos adversus Epistolam
Parmeniani.
CAPUT XIX. Contra quod attulit Centurius a Donatistis, liber unus. --[Non exstat.]
Cum adversus partem Donati multa crebris disputationibus
ageremus, attulit ad Ecclesiam quidam
laicus tunc eorum nonnulla contra nos dictata vel
scripta in paucis velut testimoniis, quae suae causae suffragari
putant: his brevissime respondi. Hujus libelli
titulus est: Contra quod attulit Centurius a Donatistis.
Et incipit sic: Dicis eo quod scriptum est a Salomone:
« Ab aqua aliena abstine te. »
CAPUT XX. Ad Inquisitiones Januarii, libri duo.
Libri duo, quorum est titulus, Ad Inquisitiones
Januarii, multa de Sacramentis continent disputata,
sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non
peraeque in omnibus locis observat Ecclesia: nec tamen
commemorari omnia potuerunt; sed satis ad
inquisita responsum est. Quorum librorum prior,
epistola est; habet quippe in capite, quis, ad quem
scribat: sed ideo inter libros annumeratur hoc opus,
quoniam sequens qui nomina nostra non habet, multo
est prolixior, et in eo multo plura tractantur. In
primo igitur quod de manna dixi, Quia unicuique secundum
propriam voluntatem in ore sapiebat [(Cap. 3,
n. 4)]
, non mihi occurrit unde possit probari, nisi ex
libro Sapientiae [(Sap. XVI, 20)] , quem Judaei non recipiunt
in auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus
potuit provenire, non illis adversus Deum
murmuratoribus, qui profecto alias escas non desiderarent,
si hoc eis saperet manna quod vellent. Hoc opus
sic incipit: Ad ea quae me interrogasti.
CAPUT XXI. De Opere Monachorum, liber unus.
Ut de Opere Monachorum librum scriberem, illa
necessitas compulit, quod cum apud Carthaginem
monasteria esse coepissent, alii se suis manibus transigebant,
obtemperantes Apostolo; alii vero ita ex
oblationibus religiosorum vivere volebant, ut nihil
operantes unde necessaria vel haberent vel supplerent,
se potius implere praeceptum evangelicum existimarent