PL 32, col. 675
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 2.1 · The Confessions 2.2 · The Confessions 1.0
31. Sed tamen, Domine, tibi excellentissimo atque
optimo conditori et rectori universitatis, Deo nostro
gratias, etiamsi me puerum tantum esse voluisses.
Eram enim etiam tunc, vivebam atque sentiebam,
meamque incolumitatem, vestigium secretissimae unitatis
ex qua eram, curae habebam; custodiebam interiore
sensu integritatem sensuum meorum, inque
ipsis parvis, parvarumque rerum cogitationibus veritate
delectabar. Falli nolebam, memoria vigebam,
locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem,
abjectionem, ignorantiam. Quid in tali animante
1. Recordari volo transactas foeditates meas, et
carnales corruptiones animae meae: non quod eas
amem; sed ut amem te, Deus meus. Amore amoris
tui facio istud, recolens vias meas nequissimas in
amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi,
dulcedo non fallax, dulcedo felix et secura, et colligens
me a dispersione in qua frustatim discissus
sum, dum ab uno te aversus in multa evanui. Exarsi
enim aliquando satiari inferis in adolescentia, et
silvescere ausus sum variis et umbrosis amoribus; et
contabuit species mea; et computrui coram oculis
tuis placens mihi, et placere cupiens oculis hominum.
CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.
2. Et quid erat quod me delectabat, nisi amare et
amari? Sed non tenebatur modus ab animo usque ad
animum quatenus est luminosus limes amicitiae;
sed exhalabantur nebulae de limosa concupiscentia
carnis et scatebra pubertatis, et obnubilabant atque
offuscabant cor meum, ut non discerneretur serenitas
dilectionis a caligine libidinis. Utrumque in confuso
aestuabat, et rapiebat imbecillam aetatem per
abrupta cupiditatum, atque mersabat gurgite flagitiorum.
Invaluerat super me ira tua, et nesciebam.
Obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae,