PL 32, col. 719
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 6.2 · The Confessions 6.1
et diffidebam et desperabam de inventione veri. Jam
venerat ad me mater pietate fortis, terra marique me
sequens, et in periculis omnibus de te secura. Nam et
per marina discrimina ipsos nautas consolabatur, a
quibus rudes abyssi viatores, cum perturbantur, consolari
solent; pollicens eis perventionem cum salute,
quia hoc ei tu per visum pollicitus eras. Et invenit
me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae
veritatis. Sed tamen ei cum indicassem, non
me quidem jam esse manichaeum, sed neque catholicum
christianum, non quasi inopinatum aliquid audierit,
exsilivit laetitia; cum jam secura fieret ex ea
parte miseriae meae, in qua me tanquam mortuum sed
resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis efferebat,
ut diceres filio viduae: Juvenis, tibi dico, surge;
et revivisceret et inciperet loqui, et traderes illum
matri suae [(Luc. VII, 14, 15)] . Nulla ergo turbulenta
exsultatione trepidavit cor ejus, cum audisset ex tanta
parte jam factum quod tibi quotidie plangebat ut fieret;
veritatem me nondum adeptum, sed falsitati jam
ereptum: imo vero quia certa erat, et quod restabat
te daturum, qui totum promiseras; placidissime et
pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in
Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me
visura esset fidelem catholicum. Et hoc quidem mihi.
Tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrymas
densiores, ut accelerares adjutorium tuum, et illuminares
tenebras meas; et studiosius ad Ecclesiam
currere, et in Ambrosium ora suspendi, ad fontem
salientis aquae in vitam (aeternam) [(Joan. IV, 14)] . Diligebat
autem illum virum sicut angelum Dei, quod per
illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem
jam esse perductum, per quam transiturum
me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente
arctiore periculo, quasi per accessionem quam criticam
medici vocant, certa praesumebat.
CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.
2. Itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in
Africa solebat, pultes et panem et merum attulisset
atque ab ostiario prohiberetur; ubi hoc episcopum
vetuisse cognovit, tam pie atque obedienter amplexa
est, ut ipse mirarer quam facile accusatrix potius
consuetudinis suae, quam disceptatrix illius prohibitionis
effecta sit. Non enim obsidebat spiritum ejus
vinolentia, eamque stimulabat in odium veri amor
vini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum
sobrietatis, sicut ad potionem aquatam madidi
nauseant. Sed illa cum attulisset canistrum cum solemnibus
epulis praegustandis atque largiendis, plus