PL 32, col. 774
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 9.0
fenestram, unde hortus intra domum quae nos habebat
prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti
a turbis post longi itineris laborem instaurabamus
nos navigationi: colloquebamur ergo soli valde dulciter;
et praeterita obliviscentes, in ea quae ante sunt
extenti [(Philipp. III, 13)] , quaerebamus inter nos apud
praesentem Veritatem, quod tu es, qualis futura esset
vita aeterna sanctorum, quam nec oculus vidit, nec
auris audivit, nec in cor hominis ascendit [(I Cor. II, 9)] .
Sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis
tui, fontis vitae qui est apud te [(Psal. XXXV, 10)] , ut
inde pro captu nostro aspersi, quoque modo rem
tantam cogitaremus.
24. Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut
carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet
luce corporea, prae illius vitae jucunditate, non
comparatione, sed ne commemoratione quidem digna
videretur; erigentes nos ardentiore affectu in idipsum,
perambulavimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum
coelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram.
Et adhuc ascendebamus interius cogitando, et loquendo,
et mirando opera tua; et venimus in mentes nostras,
et transcendimus eas, ut attingeremus regionem
ubertatis indeficientis, ubi pascis Israel in aeternum
veritatis pabulo, et ubi vita sapientia est, per quam
fiunt omnia ista, et quae fuerunt, et quae futura sunt;
et ipsa non fit, sed sic est ut fuit, et sic erit semper;
quin potius fuisse, et futurum esse non est in ea, sed
esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum
esse, non est aeternum. Et dum loquimur et
inhiamus illi, attigimus eam modice toto ictu cordis;
et suspiravimus et reliquimus ibi religatas primitias
spiritus, et remeavimus ad strepitum oris nostri, ubi
verbum et incipitur et finitur. Et quid simile Verbo
tuo Domino nostro, in se permanenti sine vetustate,
atque innovanti omnia? [(Sap. VII, 27.)]
25. Dicebamus ergo: Si cui sileat tumultus carnis,
sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant
et poli, et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se
cogitando, sileant somnia et imaginariae revelationes,
omnis lingua et omne signum, et quidquid transeundo
fit, si cui sileat omnino; quoniam si quis audiat, dicunt
haec omnia, Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui
manet in aeternum [(Psal. XCIX, 3, 5)] : his dictis si
jam taceant quoniam erexerunt aurem in eum qui
fecit ea, et loquatur ipse solus, non per ea, sed per
seipsum, ut audiamus verbum ejus, non per linguam
carnis, neque per vocem angeli, nec per sonitum
nubis, nec per aenigma similitudinis; sed ipsum quem
in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc
extendimus nos, et rapida cogitatione attigimus
aeternam Sapientiam super omnia manentem; si continuetur
hoc, et subtrahantur aliae visiones longe
imparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat
in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis
sit sempiterna vita, quale fuit hoc momentum intelligentiae,