PL 32, col. 957

Contra Academicos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

respicere patriam, etiam sine disputationum concertatione
potuissent.
CAPUT XX.-- Conclusio operis.
43.
Hoc mihi de Academicis interim probabiliter,
ut potui, persuasi. Quod si falsum est, nihil
ad me, cui satis est jam non arbitrari, non posse ab
homine inveniri veritatem. Quisquis autem putat hoc
sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. Ait
enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam,
nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque
vixisset, aperire consuesse. Quae sit autem ista,
Deus viderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. Sed
ut breviter accipiatis omne propositum meum; quoquo
modo se habeat humana sapientia, eam me video
nondum percepisse. Sed cum trigesimum et tertium
aetatis annum agam, non me arbitror desperare
debere eam me quandoque adepturum. Contemptis
tamen caeteris omnibus quae bona mortales putant,
huic investigandae inservire porposui. A quo me negotio
quoniam rationes Academicorum non leviter deterrebant,
satis, ut arbitror, contra eas ista disputatione
munitus sum. Nulli autem dubium est gemino
pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque
rationis. Mihi autem certum est nusquam prorsus a
Christi auctoritate discedere: non enim reperio valentiorem.
Quod autem subtilissima ratione persequendum
est; ita enim jam sum affectus, ut quid sit
verum, non credendo solum, sed etiam intelligendo
apprehendere impatienter desiderem; apud Platonicos
me interim quod sacris nostris non repugnet reperturum
esse confido.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.