PL 32, col. 905
Contra Academicos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
censuerim dignos tam venerabili nomine; reducendi mihi videntur homines, si quos Academicorum per verborum
ingenium a rerum comprehensione deterruit sententia, in spem reperiendae veritatis: ne id quod eradicandis altissimis
erroribus pro tempore accommodatum fuit, jam incipiat inserendae scientiae impedimento esse . . . . . . . Equidem
quoquo modo se habeant illae litterae, non tam me delectat, quod, ut scribis, Academicos vicerim (scribis enim hoc
amantius forte quam verius); quam quod mihi abruperim odiosissimum retinaculum, quo ab philosophiae ubere desperatione
veri, quod est animi pabulum, refrenabar.
EX LIB. XV DE TRINITATE, CAP. XII.
Adversus Academicos . . . qui nihil ab homine scire posse contendunt . . . sunt libri tres nostri, primo nostrae conversionis
tempore conscripti: quos qui potuerit et voluerit legere, lectosque intellexerit, nihil eum profecto quae ab
eis contra perceptionem veritatis argumenta multa inventa sunt, permovebunt. Vide lib. Enchirid. c. 20.
LIBER PRIMUS. Romamanus ad philosopmam incitatur prooemio libri hujus, in quo ejus filius Licentius cum Trygetio per tres disputationes congreditur. Ille pro Academicis beatam vitam ipsa inquisitione veri, hic contra nonnisi veri comprehensione constare propugnat. Venit in contentionem definitio erroris, necnon definitio sapientiae, quae luculenter explicatur.
CAPUT PRIMUM.-- Romanianum ad veram philosophiam cohortatur.
1.
O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum
ita vicissim virtus fortunae repugnanti posset auferre,
ut ab ea sibi auferri neminem patitur! jam tibi profecto
injecisset manum, suique juris te esse proclamans,
et in bonorum certissimorum possessionem traducens,
ne prosperis quidem casibus servire permitteret. Sed
quoniam ita comparatum est, sive pro meritis nostris,
sive pro necessitate naturae [(Lib. 1 Retract., c. 1, n. 2)] ,
ut divinum animum mortalibus inhaerentem, nequaquam
sapientiae portus accipiat, ubi neque adversante
fortunae flatu, neque secundante moveatur; nisi eo illum
fortuna ipsa, vel secunda, vel quasi adversa perducat:
nihil pro te nobis aliud quam vota restant,
quibus ab illo cui haec curae sunt Deo, si possumus,
impetremus ut te tibi reddat; ita enim facile reddet et
nobis; sinatque mentem illam tuam, quae respirationem
jamdiu parturit, aliquando in auras verae libertatis
emergere. Etenim fortasse quae vulgo fortuna nominatur,
occulto quodam ordine regitur; nihilque
aliud in rebus casum vocamus, nisi cujus ratio et causa
secreta est [(Ibid.)] : nihilque seu commodi seu incommodi