PL 32, col. 849
Confessiones (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Confessions 13.11 · The Confessions 13.10 · The Confessions 13.12
fusum, supra aquam attollitur; aqua supra oleum fusa,
infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur,
loca sua petunt. Minus ordinata, inquieta sunt; ordinantur
et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo
feror quocumque feror. Dono tuo accendimur, et sursum
ferimur. Inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones
in corde [(Psal. LXXXIII, 6)] , et cantamus
canticum graduum. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus
et imus; quoniam sursum imus ad pacem Jerusalem,
quoniam jucundatus sum in his qui dixerunt
mihi: In domum Domini ibimus [(Psal. CXXI, 1)]
. Ibi
nos collocavit voluntas bona, ut nihil velimus aliud
quam permanere illic in aeternum.
CAPUT X. Ex dono Dei omnia.
11. Beata creatura quae non novit aliud, cum esset
ipsa aliud, nisi dono tuo quod superfertur super omne
mutabile, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo
temporis in ea vocatione qua dixisti, Fiat lux,
et fieret lux [(Gen. I, 3)] . In nobis enim distinguitur
tempore, quod tenebrae fuimus, et lux efficimur [(Eph.
V, 8)] : in illa vero dictum est quid esset, nisi illuminaretur;
et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et
tenebrosa; ut appareret causa qua factum est ut aliter
esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset.
Qui potest, intelligat; et qui non potest, a te petat.
Utquid mihi molestus est, quasi ego illuminem ullum
hominem venientem in hunc mundum? [(Joan. I, 9.)]
CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.
12. Trinitatem omnipotentem quis intelligit? Et
quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima
quae cum de illa loquitur, scit quid loquitur. Et contendunt
et dimicant, et nemo sine pace videt istam
visionem. Vellem ut haec tria cogitarent homines in
seipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas:
sed dico ubi se exerceant et probent, et sentiant quam
longe sunt. Dico autem haec tria: esse, nosse, velle.
Sum enim, et novi, et volo: sum sciens, et volens;
et scio esse me, et velle; et volo esse, et scire. In his
igitur tribus quam sit inseparabilis vita, et una vita,
et una mens, et una essentia, quam denique inseparabilis
distinctio, et tamen distinctio, videat qui potest.
Certe coram se est; attendat in se, et videat, et dicat
mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non
jam se putet invenisse illud quod supra ista est incommutabile,
quod est incommutabiliter, et scit incommutabiliter,
et vult incommutabiliter: et utrum
propter tria haec et ibi Trinitas; an in singulis haec
tria, ut terna singulorum sint; an utrumque miris