PL 33, col. 151

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 37.0 · Letters of St. Augustin 36.0

et caeteris sabbatis quietis bonum. Duo
quippe sunt, quae justorum beatitudinem, et omnis
miseriae finem sperari faciunt, mors et resurrectio
mortuorum. In morte requies est, de qua dicitur per
Prophetam: Plebs mea intra in cellaria tua; abscondere
pusillum donec transeat ira Domini [(Isai. XXVI, 20)] . In
resurrectione autem in homine toto, id est, in carne
et spiritu perfecta felicitas. Hinc factum est ut horum
duorum utrumque non significandum putaretur labore
jejunii, sed potius refectionis hilaritate, excepto paschali
uno sabbato, quo discipulorum, sicut diximus,
luctus propter rei gestae memoriam fuerat jejunio prolixiore
signandus.
CAPUT XIV.
32.
Sed quoniam non invenimus,
ut jam supra commemoravi, in evangelicis et apostolicis
Litteris, quae ad Novi Testamenti revelationem
proprie pertinent, certis diebus aliquibus evidenter
praeceptum observanda esse jejunia, et ideo res quoque
ista, sicut aliae plurimae quas enumerare difficile
est, invenit in veste illius filiae regis, hoc est Ecclesiae,
varietatis locum; indicabo tibi quid mihi de hoc
requirenti responderit venerandus Ambrosius, a quo
baptizatus sum, Mediolanensis episcopus. Nam cum
in eadem civitate mater mea mecum esset, et nobis
adhuc catechumenis parum ista curantibus, illa sollicitudinem
gereret utrum secundum morem nostrae
civitatis sibi esset sabbato jejunandum, an Ecclesiae
Mediolanensis more prandendum, ut hac eam cunctatione
liberarem, interrogavi hoc supradictum hominem
Dei. At ille: Quid possum, inquit, hinc docere amplius
quam ipse facio? Ubi ego putaveram nihil eum
ista responsione praecepisse, nisi ut sabbato pranderemus;
hoc quippe ipsum facere sciebam: sed ille
secutus adjecit, Quando hic sum, non jejuno sabbato;
quando Romae sum, jejuno sabbato: et ad quamcumque
Ecclesiam veneritis, inquit, ejus morem servate, si pati
scandalum non vultis aut facere. Hoc responsum retuli
ad matrem, eique suffecit, nec dubitavit esse obediendum:
hoc etiam nos secuti sumus. Sed quoniam contingit,
maxime in Africa, ut una Ecclesia vel unius
regionis Ecclesiae, alios habeant sabbato prandentes,
alios jejunantes; mos eorum mihi sequendus videtur,
quibus eorum populorum congregatio regenda commissa
est. Quapropter si consilio meo, praesertim quia in
hac causa plus forte quam satis fuit, te petente atque
urgente, locutus sum, libenter acquiescis; episcopo
tuo in hac re noli resistere, et quod facit ipse, sine
ullo scrupulo vel disceptatione sectare.
EPISTOLA XXXVII. Gratulatur sibi Augustinus litterarias suas lucubrationes legi et approbari a Simpliciano; ejusque censurae subjicit tum caeteros suos libros, tum eos quos de quaestionibus ab ipso propositis conscripsit.
Domino beatissimo et venerabiliter sincerissima charitate
amplectendo patri SIMPLICIANO, AUGUSTINUS,
in Domino salutem.
1.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.