PL 33, col. 118
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 29.8 · Letters of St. Augustin 29.9 · Letters of St. Augustin 29.0
fauces ventresque se parare, nuntiatur mihi nonnullos,
eorum etiam qui sermoni aderant, nondum a
murmuratione cessasse, tantumque in eis valere vim
pessimae consuetudinis, ut ejus tantum voce uterentur
et dicerent: Quare modo? Non enim, antea qui haec
non prohibuerunt, christiani non erant. Quo audito,
quas majores commovendi eos machinas praepararem,
omnino nesciebam: disponebam tamen, si perseverandum
putarent, lecto illo loco de propheta Ezechiele,
Explorator absolvitur, si periculum denuntiaverit,
etiamsi illi quibus denuntiatur, cavere noluerint [(Ezech. XXXIII, 9)] ,
vestimenta mea excutere atque
discedere. Tum vero Dominus ostendit quod nos non
deserat, et quibus modis in se ut praesumamus hortetur:
namque ante horam qua exhedram ascenderemus,
ingressi sunt ad me iidem ipsi quos audieram
de oppugnatione vetustae consuetudinis fuisse conquestos;
quos blande acceptos, paucis verbis in sententiam
sanam transtuli; atque ubi ventum est ad tempus
disputationis, omissa lectione quam praeparaveram,
quia necessaria jam non videbatur, de hac ipsa quaestione
pauca disserui, nihil nos nec brevius nec verius
posse afferre adversus eos qui dicunt, Quare modo?
nisi et nos dicamus, Vel modo.
9.
Verumtamem ne illi, qui ante nos tam manifesta
imperitae multitudinis crimina vel permiserunt vel
prohibere non ausi sunt, aliqua a nobis affici contumelia
viderentur, exposui eis qua necessitate ista in
Ecclesia viderentur exorta: scilicet post persecutiones
tam multas, tamque vehementes, cum facta
pace, turbae Gentilium in christianum nomen venire
cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis
suis solerent in abundantia epularum et ebrietate
consumere, nec facile ab his perniciosissimis et tam
vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum
fuisse majoribus nostris, ut huic infirmitatis parti
interim parceretur, diesque festos, post eos quos relinquebant,
alios in honorem sanctorum martyrum
vel non simili sacrilegio, quamvis simili luxu celebrarentur:
jam Christi nomine colligatis, et tantae auctoritatis
jugo subditis salutaria sobrietatis praecepta traderentur,
quibus jam propter praecipientis honorem
ac timorem resistere non valerent; quocirca jam tempus