PL 33, col. 187
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 47.6 · Letters of St. Augustin 47.5 · Letters of St. Augustin 48.1
Unde nec reus est mortis alienae, qui suae possessioni
murum circumduxerit, si aliquis ex ipsius ruinis percussus
intereat. Neque enim reus est christianus, si
bos ejus aliquem feriendo, vel equus calcem jaciendo
aliquem occidat; aut ideo non debent christiani boves
habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis;
aut vero quoniam apostolus Paulus satis egit ut in
tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam
perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos [(Act. XXIII, 17-24)] ,
si in illa arma scelerati
homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis
eorum suum crimen agnosceret. Absit ut ea quae propter
bonum ac licitum facimus, aut habemus, si quid
per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali
acciderit, nobis imputetur. Alioquin nec ferramenta
domestica et agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se
vel alterum interimat; nec arbor aut restis, ne quis
se inde suspendat; nec fenestra facienda est, ne per
hanc se quisque praecipitet. Quid plura commemorem,
cum ea commemoranda finire non possim? Quid
enim est in usu hominum bono ac licito, unde non
possit etiam pernicies irrogari?
6.
Restat, ni fallor, ut dicamus aliquid de illo viatore
christiano, quem commemorasti victum famis
necessitate, si nihil uspiam invenerit nisi cibum in
idolio positum, ubi nullus alius est hominum, utrum
ei satius sit fame emori, quam illud in alimentum sumere:
in qua quaestione, quoniam non est consequens,
ut cibus ille idolothytum sit; potuit enim vel
ab eis qui ibi ab itinere divertentes corpus refecerant,
oblivione seu voluntate dimitti, vel illic ob aliam
causam quamlibet poni; breviter respondeo. Aut certum
est esse idolothytum, aut certum est non esse,
aut ignoratur: si ergo certum est esse, melius christiana
virtute respuitur; si autem vel non esse scitur,
vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum
necessitatis assumitur.
EPISTOLA XLVIII. Augustinus Eudoxio abbati monachorum insulae Caprariae, exhortans ut otio ad pietatem, non ad ignaviam utantur, et sicubi Ecclesia requirat illorum operam, ne detrectent.
Domino dilecto et exoptatissimo fratri et compresbytero
EUDOXIO et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS,
et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
1.
Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis
in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus
variis asperisque versemur, in vestra charitate requiescimus.
Unum enim corpus sub uno capite sumus,
ut et vos in nobis negotiosi, et nos in vobis otiosi simus,
quia si patitur unum membrum, compatiuntur
omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent
omnia membra [(I Cor. XII, 26)] . Admonemus