PL 33, col. 218

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quia in ea significatur haec vita laboriosa, cui
opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia jejunetur;
quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum
fucos circumspargere atque jactare non cessat.
Numero autem quadragenario vitam istam propterea
figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio
beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad
primum, ita in hoc mihi videtur exprimi: quia creatura,
quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in
quo declaratur unitas Trinitatis per universum mundum
temporaliter annuntianda; qui mundus et a quatuor
ventis delimatur, et quatuor elementis erigitur,
et quatuor anni temporum vicibus variatur. Decem
autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius
autem partibus suis computatus, addit ipsum
denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris
et continentiae. Neque enim frustra ipse Dominus
et quadraginta dies post resurrectionem in hac
terra et in hac vita cum Discipulis conversatus est, et
posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis
promissum misit Spiritum sanctum, completo
die Pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum
sacramentum, quod septies septem quadraginta
novem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est
octavus, qui et primus dies, quinquaginta complentur;
qui celebrantur post Domini resurrectionem, jam
in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. Propter
hoc et jejunia relaxantur, et stantes oramus, quod
est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus
dominicis id ad altare observatur, et Alleluia canitur,
quod significat actionem nostram futuram non
esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beati
qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum
laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 5)] .
CAPUT XVI.
29.
Sed dies quinquagesimus et in
Scripturis commendatur; et non tantum in Evangelio,
quia tunc Spiritus sanctus advenit, sed etiam in
veteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso
agno celebraverunt, dies quinquaginta numerantur
usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo
Dei Moysi, digito Dei scripta [(Exod. XII, XIX, XX,
XXXI)] : in libris autem Evangelii apertissime declaratur,
digitum Dei significare Spiritum sanctum. Cum
enim unus evangelista dixisset, In digito Dei ejicio
daemonia [(Luc. XI, 20)] ; alius hoc idem ita dixit, In
spiritu Dei ejicio daemonia [(Matth. XII, 28)] . Quis hanc
laetitiam divinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae
luce clarescunt, non praeferat universis mundi
hujus imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis?
Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad invicem
concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus sabaoth [(Isai. VI, 3)] ; ita duo Testamenta
fideliter concordantia sacratam concinunt veritatem?
Occiditur ovis, celebratur Pascha, et interpositis
quinquaginta diebus datur Lex ad timorem
scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam
ovis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.