PL 33, col. 340
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 93.38 · Letters of St. Augustin 93.39 · Letters of St. Augustin 93.37
38.
Meritis autem Cypriani sic non aequatur, qui
propter paria Sacramenta nec ipsos haereticos audet
rebaptizare, sicut non aequatur meritis Petri, quisquis
non cogit gentes judaizare. Sed illa Petri non tantum
claudicatio, verum etiam correctio Scripturis canonicis
continetur: Cyprianus autem sensisse aliter de
Baptismo, quam forma et consuetudo habebat Ecclesiae,
non in canonicis, sed in suis et in concilii litteris
invenitur; correxisse autem istam sententiam non
invenitur, non incongruenter tamen de tali viro existimandum
est quod correxerit, et fortasse suppressum
sit ab eis qui hoc errore nimium delectati sunt,
et tanto velut patrocinio carere noluerunt. Quanquam
non desint qui hoc Cyprianum prorsus non sensisse
contendant, sed sub ejus nomine a praesumptoribus
atque mendacibus fuisse confictum. Neque enim sic
potuit integritas atque notitia litterarum unius quamlibet
illustris episcopi custodiri, quemadmodum Scriptura
canonica, tot linguarum litteris, et ordine, et
successione celebrationis ecclesiasticae custoditur,
contra quam tamen non defuerunt, qui sub nominibus
Apostolorum multa confingerent: frustra quidem,
quia illa sic commendata, sic celebrata, sic nota est;
verum quid possit adversus litteras, non canonica
auctoritate fundatas, etiam hinc demonstravit impiae
conatus audaciae, quod et adversus eas quae tanta
notitiae mole firmatae sunt, sese erigere non praetermisit.
39.
Nos tamen duas ob res, non negamus illud
sensisse Cyprianum: quod et stilus ejus habet quamdam
propriam faciem qua possit agnosci; et quod ibi
magis contra vos nostra causa demonstratur invictior,
vestraeque separationis praesumptio, videlicet ne macularemini
peccatis alienis, tota facilitate subvertitur,
cum apparet in Litteris Cypriani, communicata esse
cum peccatoribus Sacramenta, cum admissi sunt in
Ecclesiam, qui secundum vestram, et sicut vultis,
illius sententiam, Baptismum non habebant, et tamen
Ecclesiam non perisse, sed in sui generis dignitate
per totum orbem sparsa dominica frumenta mansisse.
Ac per hoc si perturbati tanquam ad aliquem
portum sic ad auctoritatem Cypriani confugitis, videtis
quem illic scopulum vester error offendat; si autem
jam nec illuc confugere audetis, sine ullo luctamine
naufragatis.
40.
Porro autem Cyprianus, aut non sensit omnino
quod eum sensisse recitatis; aut hoc postea correxit
in regula veritatis; aut hunc quasi naevum sui candidissimi
pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem
Ecclesiae toto orbe crescentis, et copiosissime
defendit, et perseverantissime tenuit vinculum pacis:
scriptum est enim, Charitas cooperit multitudinem peccatorum [(I Petr. IV, 8)] .
Accessit huc etiam, quod tanquam
sarmentum fructuosissimum, si quid in eo fuerat
emendandum, purgavit Pater falce passionis: Sarmentum