PL 33, col. 361
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Letters of St. Augustin 98.4 · Letters of St. Augustin 98.3 · Letters of St. Augustin 98.5
impositi vel attrectati, amiserunt parvuli quod in primo
statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Amiserunt,
dixit, quantum attinuit ad illorum scelus, a quibus
amittere coacti sunt. Amiserunt in eorum mente ac
voluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt.
Nam si in seipsis amisissent, remansissent utique divina
sententia sine ulla defensione damnandi. Quod
si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem
continuo subjiceret, dicens: Nonne illi, cum
judicii dies venerit, dicent, Nos nihil fecimus, nec derelicto
cibo et poculo Domini, ad profana contagia sponte
properavimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes
sensimus parricidas: illi nobis Ecclesiam matrem, illi
patrem Dominum negaverunt, ut dum parvi et improvidi,
et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis
jungimur, aliena fraude caperemur? Hanc defensionem
non subnecteret, nisi justissimam crederet et in Dei
judicio parvulis profuturam. Si enim vere dicitur, Nos
nihil lecimus; Anima quae peccaverit, ipsa morietur,
nec illi peribunt sub Dei justo judicio, quos parentes
suo scelere quantum ad seipsos attinet, perdiderunt.
4.
Illud vero quod in eadem commemoratur epistola,
quamdam parvulam turbatis in fugam parentibus,
nutrici derelictam, atque ab eadem nutrice daemonum
sacrilegiis impactam, postea in ecclesia illatam sibi
Eucharistiam miris motibus respuisse, ideo mihi videtur
divinitus factum, ne majores putarent nihil se
in parvulos in illa iniquitate peccare, sed potius intelligerent,
per illum significantem quodammodo gestum
corporis eorum qui loqui non poterant, se mirabibter
admoneri quid ipsi facere deberent, qui
post tantum illud nefas sacramentis salutaribus irruebant
unde se utique poenitendo abstinere deberent.
Nec cum tale ali quid divina providentia per infantulos
agit, ipsos id agere scientia vel ratione credendum
est. Neque enim quia cujusdam prophetae dementiam
Deus voluit etiam asina loquente coercere [(Num.
XXII, 28)] , ideo admiranda est asinorum sapientia.
Porro si per animal irrationale sonuit aliquid homini
simillimum, quod miraculo divino, non cordi asinino
tribuendum sit; ita potuit Omnipotens per infantis
animam, non ubi ratio nulla erat, sed ubi adhuc sopita
erat, gestu corporis ejus ostendere quid illi, qui
et in se et in parvulos suos peccaverant, curare deberent.
Caeterum cum infans non redeat in parentem,
ut cum illo et in illo unus homo sit, sed omnino alter
sit, habens carnem suam et animam suam, Anima
quae peccaverit, ipsa morietur.
5.
Nec illud te moveat, quod quidam non ea fide ad
Baptismum percipiendum parvulos ferunt, ut gratia
spirituali ad vitam regenerentur aeternam, sed quod
eos putant hoc remedio temporalem retinere vel recipere
sanitatem. Non enim propterea illi non regenerantur,
quia non ab istis hac intentione offeruntur.
Celebrantur enim per eos necessaria ministeria, et
verba sacramentorum, sine quibus consecrari parvulus