PL 33, col. 362

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 98.6 · Letters of St. Augustin 98.5 · Letters of St. Augustin 98.7

non potest. Spiritus autem ille sanctus qui habitat
in sanctis, ex quibus una illa columba deargentata
charitatis igne conflatur, agit quod agit etiam per
servitutem, aliquando non solum simpliciter ignorantium,
verum etiam damnabiliter indignorum. Offeruntur
quippe parvuli ad percipiendam spiritualem gratiam,
non tam ab eis quorum gestantur manibus
(quamvis et ab ipsis, si et ipsi boni fideles sunt),
quam ab universa societate sanctorum atque fidelium.
Ab omnibus namque offerri recte intelliguntur, quibus
placet quod offeruntur, et quorum sancta atque
individua charitate ad communicationem sancti Spiritus
adjuvantur. Tota hoc ergo mater Ecclesia, quae
in sanctis est, facit, quia tota omnes, tota singulos
parit. Nam si christiani baptismi sacramentum,
quando unum atque idipsum est, etiam apud haereticos
valet et sufficit ad consecrationem, quamvis ad
vitae aeternae participationem non sufficiat; quae consecratio
reum quidem facit haereticum extra Domini
gregem habentem dominicum characterem, corrigendum
tamen admonet sana doctrina, non iterum similiter
consecrandum: quanto potius in catholica Ecclesia
etiam per stipulae ministerium frumenta purganda
portantur, ut ad massae societatem mediante area
perducantur?
6.
Illud autem nolo te fallat, ut existimes reatus
vinculum ex Adam tractum, aliter non posse disrumpi,
nisi parvuli ad percipiendam Christi gratiam
a parentibus offerantur: sic enim scribens dicis, Ut
sicut parentes fuerunt auctores ad eorum poenam, per
fidem parentum identidem justificentur: cum videas
multos non offerri a parentibus, sed etiam a quibuslibet
extraneis, sicut a dominis servuli aliquando offeruntur.
Et nonnunquam mortuis parentibus suis
parvuli baptizantur, ab eis oblati qui illis hujusmodi
misericordiam praebere potuerunt. Aliquando etiam
quos crudeliter parentes exposuerunt nutriendos a
quibuslibet, nonnunquam a sacris virginibus colliguntur,
et ab eis offeruntur ad Baptismum; quae certe
proprios filios nec habuerunt ullos, nec habere disponunt:
ac per hoc nihil aliud hic fieri vides, nisi
quod in Evangelio scriptum est, cum Dominus interrogasset
quis illi a latronibus sauciato, et semivivo
in via derelicto proximus fuisset; responsum
est enim, Qui in illum fecit misericordiam [(Luc.
X, 37)] .
7.
Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.