PL 33, col. 363

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Letters of St. Augustin 98.8 · Letters of St. Augustin 98.7 · Letters of St. Augustin 98.9

visus es, in extremo inquisitionis tuae, ea videlicet
intentione qua soles vehementer cavere mendacium. Si constituam, inquis, ante te parvulum, et interrogem
utrum cum creverit futurus sit castus, vel fur non sit
futurus; sine dubio respondebis: Nescio. Et utrum in
eadem parvula aetate constitutus, cogitet aliquid boni
vel mali; dices: Nescio. Si itaque de moribus ejus futuris
nihil audes certi promittere, et de ejus praesenti cogitatione;
quid est illud quod quando ad Baptismum offeruntur,
pro eis parentes tanquam fidedictores respondent,
et dicunt illos facere quod illa aetas cogitare non
potest, aut si potest, occultum est? Interrogamus enim
eos a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in Deum?
De illa aetate, quae utrum sit Deus ignorat, respondent:
Credit; et ad caetera sic respondetur singula quae quaeruntur.
Unde miror parentes in istis rebus tam fidenter
pro parvulo respondere, ut dicant eum tanta bona facere
quae ad horam qua baptizatur, baptizator interrogat, tamen
eadem hora si subjiciam, Erit castus qui baptizatur,
aut non erit fur? nescio utrum audet dicere aliquis,
Aliquid horum erit, aut non erit, sicut mihi sine dubitatione
respondet quod credat in Deum, et quod se convertat
ad Deum.
Deinde scripta tua concludens, adjungis
et dicis: Ad istas ergo quaestiones peto breviter respondere
digneris, ita ut non mihi de consuetudine
praescribas, sed rationem reddas.
8.
His litteris tuis lectis et relectis, et quantum
temporis angustiae sinebant consideratis, recordatus
sum Nebridium amicum meum, qui cum esset rerum
obscurarum ad doctrinam pietatis maxime pertinentium
diligentissimus et acerrimus inquisitor, valde
oderat de quaestione magna responsionem brevem.
Et quisquis hoc poposcisset, aegerrime ferebat, eumque,
si ejus persona pateretur, vultu indignabundus
et voce cohibebat, indignum deputans qui talia quaereret,
cum de re tanta quam multa dici possent deberentque
nesciret. Sed ego tibi non similiter, ut solebat
ille, succenseo: es enim episcopus multis curis
occupatus, ut ego; unde nec tibi facile vacat
prolixum aliquid legere, nec mihi scribere. Nam ille
tunc adolescens, qui talia breviter nolebat audire, et
de multis in nostra sermocinatione quaerebat, ab
otioso quaerebat otiosus: tu vero cogitans nunc quis
et a quo ista flagites, breviter de re tanta respondere
me jubes. Ecce facio quantum possum; Dominus adjuvet
ut quod postulas possim.
9.
Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante
dicamus crastinam vel perendinam Domini
passionem, cum ille ante tam multos annos passus
sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe
ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit;
cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur
nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat
esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum,
quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus,
ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione
temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri, propter
sacramenti celebrationem, quod non illo die,
sed jam olim factum est? Nonne semel immolatus est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.