PL 33, col. 796

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ergo legibus imperatorum, quae contra veritatem Dei
feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande praemium:
quicumque autem legibus imperatorum, quae
pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acquirit
grande supplicium. Nam et temporibus Prophetarum
omnes reges qui in populo Dei non prohibuerunt
nec everterunt quae contra Dei praecepta fuerant
instituta, culpantur; et qui prohibuerunt et everterunt,
super aliorum merita laudantur. Et rex Nabuchodonozor,
cum servus esset idolorum, constituit sacrilegam
legem ut simulacrum adoraretur; sed ejus
impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque
fecerunt: idem tamen rex, divino correctus
miraculo, piam et laudabilem legem pro veritate constituit,
ut quicumque diceret blasphemiam in Deum
verum Sidrac, Misac, et Abdenago, cum domo sua
penitus interiret [(Dan. III, 5, 96)] . Hanc legem si qui
contempserunt, et id quod fuerat constitutum merito
perpessi sunt, debuerunt dicere quod isti dicunt, se
justos esse, quia ex lege regis persecutionem patiebantur:
quod utique dicerent, si ita insanirent, sicuti
isti insaniunt qui dividunt membra Christi, et exsufflant
Sacramenta Christi, et de persecutione gloriantur;
quia prohibentur ista facere legibus imperatorum,
quas constituerunt pro unitate Christi; et jactant fallaciter
innocentiam suam, et quam non possunt a
Domino accipere, ab hominibus quaerunt martyrum
gloriam.
9.
Veri autem martyres illi sunt, de quibus Dominus
ait, Beati qui persecutionem patiuntur propter
justitiam [(Matth. V, 10)] . Non ergo qui propter iniquitatem,
et propter christianae unitatis impiam divisionem,
sed qui propter justitiam persecutionem patiuntur,
hi martyres veri sunt. Nam et Agar passa est persecutionem
a Sara [(Genes. XVI, 6)] ; et illa erat sancta
quae faciebat, illa iniqua quae patiebatur. Numquid
huic persecutioni quam passa est Agar, comparandus
est sanctus David quem persecutus est iniquus Saül [(I Reg. XVIII, XIX, et sqq.)] ?
Valde utique distat, non
quia patiebatur, sed quia propter justitiam patiebatur.
Et ipse Dominus cum latronibus crucifixus est [(Luc. XXIII, 33)] :
sed quos passio jungebat, causa
separabat. Ideo in Psalmo vox illa intelligenda est verorum
martyrum, volentium se discerni a martyribus
falsis, Judica me, Deus, et discerne causam meam de
gente non sancta [(Psal. XLII, 1)] : non dixit, Discerne
poenam meam; sed, discerne causam meam. Potest
enim esse impiorum similis poena, sed dissimilis est
martyrum causa; quorum et illa vox est, Injuste persecuti
sunt me, adjuva me [(Psal. CXVIII, 86)] : ideo se
dignum existimavit qui adjuvaretur juste, quia illi
persequebantur injuste; nam si juste illi persequerentur,
non fuerat adjuvandus, sed corrigendus.
10.
Si autem putant, quod nemo possit juste aliquem
persequi, sicut in collatione dixerunt, illam
esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur,
non quae facit; omitto dicere quod superius commemoravi,
quia si ita est ut dicunt, Caecilianus ad veram
Ecclesiam pertinebat, quando eum majores illorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.