PL 33, col. 837

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quanta in minoribus partibus; non enim
quae minus magnae sunt, ideo minus sanae sunt, aut
quae ampliores ideo saniores. Absit ergo ut quod potest
in corpore qualitas creati corporis, non possit in
seipsa substantia Creatoris.
14.
Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe
ait per prophetam, Coelum et terram ego impleo [(Jer. XXIII, 24)] ;
et quod paulo ante posui de sapientia
ejus, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter [(Sap. VIII, 1)] ; itemque scriptum
est, Spiritus Domini replevit orbem terrarum [(Id. I, 7)] ;
eique dicitur in quodam psalmo, Quo abibo a spiritu
tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu
ibi es; si descendero ad infernum, ades [(Psal. CXXXVIII,
7)] . Sed sic est Deus per cuncta diffusus, ut non sit
qualitas mundi; sed substantia creatrix mundi, sine
labore regens, et sine onere continens mundum. Non
tamen per spatia locorum, quasi mole diffusa, ita ut
in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio
dimidius, atque ita per totum totus; sed in
solo coelo totus, et in sola terra totus, et in coelo et
in terra totus, et nullo contentus loco, sed in seipso
ubique totus.
15.
Ita Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus, ita
Trinitas unus Deus. Neque enim mundum inter se in
tres partes diviserunt, quas singulas singuli implerent,
quasi non haberet ubi esset Filius aut Spiritus sanctus
in mundo, si totum occupasset Pater. Non ita se
habet vera incorporea immutabilisque divinitas. Non
enim corpora sunt, quorum amplior sit in tribus
quam in singulis magnitudo; nec loca suis molibus
tenent, ut distantibus spatiis simul esse non possint.
Si enim anima in corpore constituta, non solum nullas
angustias, verum etiam quamdam latitudinem invenit,
non corporalium locorum, sed spiritualium gaudiorum
cum fit quod ait Apostolus, Nescitis quoniam corpora
vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis
a Deo [(I Cor. VI, 19)] ; nec dici nisi stultissime potest,
non habere locum in nostro corpore Spiritum sanctum,
quod totum nostra anima impleverit: quanto
stultius dicitur ullis angustiis impediri alicubi Trinitatem,
ut Pater et Filius et Spiritus sanctus ubique
simul esse non possint!
CAPUT V.
16.
Verum illud est multo mirabilius,
quod cum Deus ubique sit totus, non tamen in
omnibus habitat. Non enim omnibus dici potest quod
ait Apostolus, vel quod jam dixi, vel etiam illud: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat
in vobis
[(Id. III, 16)] ? Unde et e contrario de quibusdam
dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet,
hic non est ejus [(Rom. VIII, 9)] . Quis porro audeat
opinari, nisi quisquis inseparabilitatem penitus Trinitatis
ignorat, quod in aliquo habitare possit Pater aut
Filius, in quo non habitet Spiritus sanctus, aut in
aliquo Spiritus sanctus in quo non et Pater et Filius?
Unde fatendum est ubique esse Deum per divinitatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.