PL 33, col. 861

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis
qui tantummodo vinculo peccati originalis obstricti,
sine gratia Mediatoris ex hac luce rapiuntur.
Tota quippe ista massa justae damnationis reciperet
debitum, nisi ex ea faceret non solum justus, sed etiam
misericors figulus alia vasa in honorem secundum
gratiam, non secundum debitum; dum et parvulis
subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et majores
praevenit, ut habere aliqua merita possint.
CAPUT IV.
13.
Quae cum ita sint, si assertio
tua non eo tendit, ut novas animas dicas propter innocentiam
novitatis suae, antequam ad peccandum libero
utantur arbitrio, damnationi originali obnoxias
esse non posse; sed eas fide catholica confiteris,
etiamsi in illa tenera aetate de corpore exierint, in
damnationem perditionis ituras, nisi Sacramento Mediatoris,
qui venit quaerere et salvum facere quod
perierat [(Luc. XIX, 10)] , liberentur: quaere ubi, vel
unde, vel quando coeperint damnationis meritum habere,
si novae sunt, ita sane ut Deum non facias,
nec aliquam naturam quam non condidit Deus, vel
peccati earum vel innocentum damnationis auctorem.
Et si inveneris quod te quaerere admonui, quod ipse
adhuc, fateor, non inveni, defende quantum potes,
atque assere animarum infantium ejusmodi esse
novitatem, ut nulla propagatione ducantur; et nobiscum
quod inveneris fraterna dilectione communica.
14.
Si autem non inveneris quare vel quomodo
fiant animae infantium peccatrices, et nihil in seipsis
habentes malitiae, a quo cogantur ex Adam trahere
unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima
peccatrice propagatas, sed novas atque insontes includi
carne peccati; nec sic jam temere in aliam sententiam
tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una
credas propagando traduci; ne forte alius invenire
possit quod ipse non possis, aut aliquando invenias
quod nunc non potueris. Nam et illi qui animas ex
una propagari asserunt, quam Deus primo homini
dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si
Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non
spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis
seminibus exoriri: quo perversius quid dici potest?
Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est,
qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus
opinatur.
15.
Qua dementia repulsa a corde atque ore christiano,
quisquis animam, sicuti est, non esse corpus
sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus
duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis,
quod omnes animas, etiam parvulorum, quos Ecclesia
non utique in falsam, sed in veram peccatorum
remissionem baptizat, vera fides praedicat trahere
originale peccatum propria primi hominis voluntate
commissum, et in omnes posteros generatione transmissum,
sola regeneratione purgandum: sed cum
considerari et pertractari coeperit quid dicatur, mirum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.