PL 33, col. 862

Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

si ullus sensus comprehendit humanus quonam
modo tanquam lucerna de lucerna accendatur et sine
detrimento alterius alter inde ignis existar, sic anima
de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem;
utrum incorporeum semen animae, sua quadam
occulta et invisibili via seorsum ex patre currat
in matrem eum fit conceptus in femina; an, quod
est incredibilius, in semine corporis lateat. Cum autem
fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum
semen animae non simul exeat, an summa celeritate
atque atomo temporis unde exierat recurrat, an pereat:
et si perit, quomodo ipsa cujus mortale semen
est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc
accipit, quando formatur ut vivat, sicut justitiam
quando formatur ut sapiat. Et quo pacto eam Deus
fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur
ex anima, sicut fingit in homine corporis membra,
quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore. Si
enim non etiam spiritualis creatura fingeretur a Deo,
non scriptum esset, Qui fingit spiritum hominis in ipso [(Zach. XII, 1)] :
et in eo quod legitur, Qui fingit singillatim
corda hominum [(Psal. XXXII, 15)] ; si per corda
significatae sunt animae, fingi eas posse quis dubitet?
sed quaeritur utrum ex una anima hominis primi; sicut
fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen
corpore hominis primi.
CAPUT V.
16.
Cum haec atque hujusmodi de
hac re multa quaeruntur, quae nullo sensu carnis
explorari possunt, et a nostra experientia longe
remota sunt, atque in abditissimis naturae sinibus
latent; non erubescendum est homini confiteri
se nescire quod nescit, ne dum se scire
mentitur, nunquam scire mereatur. Quis autem negat
non unius tantum, sed omnis animae creatorem
Deum atque factorem, nisi qui ejus eloquiis apertissime
refragatur? Sine ulla quippe ambiguitate per
prophetam dicit, Omnem flatum ego feci [(Isai. LVII,
16)] ; animas videlicet intelligi volens, quod verba consequentia manifestant Non itaque unum quem facto ex
terra homini primo inspiravit, sed omnem flatum
ipse fecit, ipse adhuc facit. Quaeritur tamen utrum
omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus
hominis ex uno illo corpore, faciat: an vero nova
quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas
ex nihilo. Quis enim congrua suis originibus genera
rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina
sine seminibus fecit? Sed ubi res naturaliter obscura
nostrum modulum vincit, et aperta divina Scriptura
non subvenit, temere hinc aliquid definire humana
conjectura praesumit. Secundum vitas autem quas
proprias habere incipiunt, novos homines dicimus
nasci, sive anima, sive corpore. At vero secundum
originale peccatum veteres nascuntur; ideo Baptismate
renovantur.
17.
Aliquid ergo certum de animae origine nondum
in Scripturis canonicis comperi. Nam ii qui novas sine
ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.