PL 33, col. 863
Epistolae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo
quae paulo ante commemoravi, Qui fingit spiritum hominis
in ipso; et, Qui finxit singillatim corda hominum;
de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus
responderi: utrum enim cum fingit, ex alio fingat,
an ex nihilo, incertum est. Illud tamen inter caetera
testimonium videtur esse praecipuum, quod in libro
Salominis Ecclesiastae legitur: Et revertetur pulvis in
terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui
dedit eum [(Eccle. XII, 7)] . Sed facillime respondetur,
Corpus in terram de qua factum est primum hominis
corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis
anima: sicut enim nostrum corpus, inquiunt,
quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen
redit unde ipsum primum corpus effectum est;
sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata,
non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit
a quo ipsa prima anima facta est. Ac per hoc illud
quod scriptum est de spiritu cujusque hominis quod
redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam
quaestionem; quia sive ex illo uno, sive
ex nullo alio, Deus utique dedit eum.
18.
Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata
temeritate defendunt, inter alia testimonia
quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi
manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum,
quam id quod in Genesi scriptum est: Omnes
autem animae quae introierunt cum Jacob in Aegyptum,
qui exierunt de femoribus ejus [(Gen. XLVI, 26)] . Hoc
enim velut evidentissimo testimonio possunt credi
animae in filios ex parentibus propagari; quoniam satis
aperte dictum videtur, animas etiam de femoribus
Jacob, non sola exiisse corpora filiorum. Ut eo modo
etiam illud intelligi velint a parte totum, quod dixit
Adam, cum illi mulier ejus ostenderetur, Hoc nunc os
ex ossibus meis, et caro de carne mea [(Id. II, 23)] : non
enim dixit, Et anima de anima mea; sed ita fieri potest
ut carne nominata utrumque intelligatur, sicut
hic animas nominavit, et tamen etiam corpora in filiis
intelligi voluit.
19.
Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum
atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficeret,
nec si ita legeretur genere feminino, quae exierunt
de femoribus ejus, ut animas intelligeremus quae
exierunt. Ideo autem non sufficeret, quoniam et
animae nomine corpus solum posse significari, modo
quodam locutionis ostenditur quo significatur per id
quod continetur illud quod continet; sicut ait quidam, Vina coronant
[(Virg. Aeneid. 7)] , cum coronarentur
vasa vinaria: vinum enim continetur, et vas continet.
Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur
populus qui vere appellatur Ecclesia; ut nomine
ecclesiae, id est, populi qui continetur, significemus
locum qui continet: ita quod animae corporibus
continentur, intelligi corpora filiorum per nominatas
animas possunt. Sic enim melius accipitur etiam illud
quod Lex inquinari dicit eum qui intraverit super