PL 34, col. 43

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Christian Doctrine 2.11 · On Christian Doctrine 2.12 · On Christian Doctrine 2.0

linguae per interpretationem transire non possint.
Et hoc maxime interjectionibus accidit, quae
verba motum animi significant potius, quam sententiae
conceptae ullam particulam; nam et haec duo talia
esse perhibentur: dicunt enim Racha indignantis
esse vocem, Hosanna laetantis. Sed non propter haec
pauca, quae notare atque interrogare facillimum est,
sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum,
illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim
Scripturas ex hebraea lingua in graecam verterunt,
numerari possunt; latini autem interpretes nullo
modo. Ut enim cuique primis fidei temporibus in manus
venit codex graecus, et aliquantulum facultatis sibi
utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari,
CAPUT XII.-- Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.
17.
Quae quidem res plus adjuvit intelligentiam,
quam impedivit, si modo legentes non sint negligentes.
Nam nonnullas obscuriores sententias plurium
codicum saepe manifestavit inspectio, sicut illud Isaiae
prophetae unus interpres ait, Et domesticos seminis tui
ne despexeris; alius autem ait, Et carnem tuam ne despexeris [(Isai. LVIII, 7)]
:
uterque sibimet invicem attestatus
est. Namque alter ex altero exponitur, quia et
caro posset accipi proprie, ut corpus suum quisque ne
despiceret, se putaret admonitum; et domestici seminis
translate, Christiani possent intelligi, ex eodem
verbi semine nobiscum spiritualiter nati: nunc autem
collato interpretum sensu, probabilior occurrit
sententia proprie de consanguineis non despiciendis
esse praeceptum, quoniam domesticos seminis cum ad
carnem retuleris, consanguinei potissimum occurrunt;
unde esse arbitror illud Apostoli quod ait, Si quo
modo ad aemulationem adducere potuero carnem meam,
ut salvos faciam aliquos ex illis [(Rom. XI, 14)]
; id est,
ut aemulando eos qui crediderant, et ipsi crederent.
Carnem enim suam dixit Judaeos, propter consanguinitatem.
Item illud ejusdem Isaiae prophetae, Nisi credideritis,
non intelligetis; alius interpretatus est, Nisi
credideritis, non permanebitis [(Isai. VII, 9)]
: quis horum
verba secutus sit, nisi exemplaria linguae praecedentis
legantur, incertum est. Sed tamen ex utroque
magnum aliquid insinuatur scienter legentibus.
Difficile est enim ita diversos a se interpretes fieri, ut
non se aliqua vicinitate contingant. Ergo, quoniam intellectus
in specie sempiterna est, fides vero in rerum
temporalium quibusdam cunabulis quasi lacte
alit parvulos; nunc autem per fidem ambulamus, non
per speciem [(II Cor. V, 7)] ; nisi autem per fidem ambulaverimus, ad speciem pervenire non poterimus quae
non transit, sed permanet, per intellectum purgatum
nobis cohaerentibus veritati: propterea ille ait, Nisi
credideritis, non permanebitis; ille vero, Nisi credideritis,
non intelligetis.
18.
Et ex ambiguo linguae praecedentis plerumque
interpres fallitur, cui non bene nota sententia est, et
eam significationem transfert, quae a sensu scriptoris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.