PL 34, col. 439
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
futuri sui peccati. Neque enim et illi praescii
fuerunt, quibus Apostolus dicit, Vos qui spirituales
estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens
te ipsum, ne et tu tenteris [(Galat. VI, 1)]
; non absurde
tamen nec improbe dicimus, beatos jam fuisse hoc
ipso quod spirituales essent, non corpore, sed justitia
fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes [(Rom.
XII, 12)] . Quanto magis ergo, et ampliore modo beatus
erat homo in paradiso ante peccatum, quamvis incertus
futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter
praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio
cui tolerandae patientia militaret? Quamvis enim
non vana praesumptione de incerto certus velut stultus,
sed spe non infidelis; antequam apprehenderet
illam vitam, ubi certissimus ipsius aeternae vitae suae
futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum
est, cum tremore [(Psal. II, 11)]
; et hac exsultatione,
multo abundantius in paradiso, quam sancti in
his terris, beatus esse, modo quodam inferiore quam
in illa vita aeterna sanctorum supercoelestiumque Angelorum,
non tamen nullo.
CAPUT XIX.-- Angelorum conditio.
25.
Dicere autem de aliquibus angelis quod in suo
quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis
et damnationis, vel certe perpetuae salutis incerti,
quibus nec spes subesset quod aliquando et ipsi
aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent,
vix ferenda praesumptio est: nisi forte et hoc
dicatur, ita creatos istos angelos mundanis ministeriis
distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus, ut
pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam vitam
beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi,
cujus utique spe gaudentes possint non incongrue
dici jam beati. Ex quorum numero si diabolus
cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei
quod cadunt a justitia fidei etiam homines, simili superbia
praevaricati, vel seipsos seducentes, vel illi seductori
consentientes.
26.
Sed asserant haec duo genera bonorum Angelorum
qui potuerint, unum supercoelestium, in quibus
nunquam fuit qui cadendo diabolus factus est; alterum
autem mundanorum, in quibus fuit: mihi autem,
fateor, unde hoc secundum Scripturas asseram, non
interim occurrit; sed coarctatus quaestione illa, qua
quaeritur utrum sui casus praescius, antequam caderet,
fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse vel aliquando
fuisse Angelos dicerem, non sine causa putari
posse dixi, diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab
ipso vel temporis vel suae conditionis initio cecidisse,
nec aliquando in veritate stetisse.
CAPUT XX.-- Opinio de diabolo creato in malitia.
27.
Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero
voluntatis arbitrio esse deflexum, sed in hac
omnino creatum putant, quamvis a Domino Deo summo
et vero naturarum omnium creatore: adhibentque testimonium
de libro Job, quoniam ibi scriptum est,
cum de illo sermo esset, Hoc est initium figmenti Domini,
quod fecit ut illudatur ab Angelis ejus [(Job. XL,
14, sec. LXX)]
: cui sententiae congruit quod in Psalmo