PL 34, col. 458
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
mente sapientia, sine ullis imaginibus corporum, et
nihilominus certum est videri non potuisse per corpus:
aut ergo utrumque certum est, aut utrumque incertum;
aut quomodo certum quod visum est, incertum
autem per quod visum est? Manifestum est enim incorpoream
naturam ab eo videri non potuisse per corpus.
Corpora vero etiam si possunt videri sine corpore,
non utique sic videntur per corpus, sed longe ille
dispar modus est si quis est; unde mirum si posset
Apostolum tanquam simillimus fallere, aut ad dubitationem
cogere, ut si corporeum coelum non corporeis
oculis vidit, incertum sibi esse diceret utrum in corpore
an extra corpus id viderit.
14.
Restat ergo fortasse ut quoniam mentiri non
posset Apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret
quid sciret, et quid nesciret, hoc ipsum eum intelligamus
ignorasse, utrum quando in tertium coelum
raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in
corpore, cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis,
sive dormientis, sive in ecstasi a sensibus corporis
alienata; an omnino de corpore exierit, ut mortuum
corpus jaceret, donec peracta illa demonstratione
membris mortuis anima redderetur, et non quasi dormiens
evigilaret, aut ecstasi alienatus denuo rediret
in sensus, sed mortuus omnino revivisceret. Proinde
quod vidit raptus usque in tertium coelum, quod
etiam se scire confirmat, proprie vidit, non imaginaliter.
Sed quia ipsa a corpore alienata, utrum omnino
mortuum corpus reliquerit, an secundum modum
quemdam viventis corporis ibi anima fuerit, sed mens
ejus ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis
arrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit, Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit.
CAPUT VI.-- Visionum genera tria.
15.
Quod autem non imaginaliter, sed proprie videtur,
et non per corpus videtur, hoc ea visione videtur,
quae omnes caeteras superat. Harum species atque
differentias, quantum me Dominus adjuverit,
explicare curabo. Ecce in hoc uno praecepto cum legitur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum
[(Matth.
XXII, 39)]
, tria genera visionum occurrunt: unum
per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum
per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur;
tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio
intellecta conspicitur. In his tribus generibus,
illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim
videtur coelum et terra, et omnia quae in eis conspicua
sunt oculis nostris. Nec illud alterum, quo absentia
corporalia cogitantur, insinuare difficile est:
ipsum quippe coelum et terram, et ea quae in eis
videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus;
ubi nihil videntes oculis corporis, animo tamen
corporales imagines intuemur, seu veras, sicut ipsa
corpora videmus, et memoria retinemus; seu fictas,
sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus
Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam
quam non novimus. Tertium vero illud quo dilectio
intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent