PL 34, col. 637
Quaestiones in Heptateuchum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et sculpes in eis nomina filiorum Israel; sex nomina
in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem
nativitatis eorum, an intelligendum, ut lapides sint
de nominibus filiorum Israel secundum nativitates
eorum, id est secundum ordinem quo nati sunt?
CXVI.
[Ib. XXVIII, 22.] Et facies super rationale fimbrias
complectentes opus catenatum de auro puro. Quod
Latini rationale interpretati sunt, inopia linguae fecit.
Graecus enim habet λόγιον, non λογικόν. Rationale autem
illud solemus appellare, quod Graeci dicunt λογικόν.
Sed quoniam λόγος in graeca lingua ambiguum
est, utrum verbum significet, an rationem, quia utriusque
rei nomen est; ubi putatum est a verbo dictum λόγιον,
eloquium nostri interpretati sunt: nam quod
habemus, Eloquia Domini, eloquia casta [(Psal. XI, 7)]
,
Graeci habent λόγια: hic vero in veste sacerdotali,
quod ex auro et hyacintho et purpura et cocco duplici
torto et bysso duplici torta fieri praeceptum est
quadratum duplex, quod esset in pectore sacerdotis,
et λόγιον vocaretur, incertum utrum a ratione an a
verbo ductum fuerit, interpretes nostri magis a ratione
dictum putantes rationale appellaverunt.
CXVII.
[Ib. XXVIII, 30.] Et impones super rationale
judicii demonstrationem et veritatem. Quid sibi hoc velit,
vel in quali re vel metallo poneretur super rationale
demonstratio et veritas, quoniam talia dicit fieri
in veste sacerdotis, quae corporaliter fiunt, invenire
difficile est. Fabulantur tamen quidam lapidem fuisse,
cujus color, sive ad adversa, sive ad prospera mutaretur
quando sacerdos intrabat in sancta: et hoc esse
quod ait, Et afferet Aaron judicia filiorum Israel super
pectus; ostendens videlicet in illa demonstratione et
veritate, quid de illis judicaverit Dominus. Quanquam
possit intelligi demonstrationem et veritatem litteris
impositam super λόγιον.
CXVIII.
[Ib. XXVIII, 31.] Et facies tunicam talarem
hyacinthinam; id est, usque ad talos dependentem. Et erit peristomium ex ea medium,
id est, qua caput
ejiciatur: hoc est enim quod Graeci dicunt περιστόμιον. Oram habens in circuitu peristomii, opus textoris, commissuram
contextam;
id est, ne ipsa ora extrinsecus
assuatur: hoc videtur dicere, commissuram contextam.
Unde etiam addidit, ex ipsa, ut ne rumpatur; id est,
ut ex se ipsa sit ipsa ora contexta cum veste.
CXIX.
[Ib. XXVIII, 35.] Et erit Aaron cum coeperit
fungi sacerdotio, audietur vox ejus intranti in sanctum
in conspectu Domini et exeunti, ut non moriatur: intrantis
et exeuntis vocem de tintinnabulis dixit audiri,
tantumque ibi pondus observationis posuit, ut
diceret, ne moriatur. Testimonia ergo quaedam significari
voluit in veste sacerdotali, qua utique significatur
Ecclesia, per haec tintinnabula, ut nota sit conversatio
sacerdotis: sicut Apostolus dicit, Circa omnes
teipsum bonorum operum praebens exemplum [(Tit.
II, 7)]
; aut illud, Quae audisti a me per multos testes,