PL 34, col. 703
Quaestiones in Heptateuchum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
istam vitam temporalem esse, non aeternam;
mortalem, non immortalem: cum sit immortalis animae
natura, quae ablata est ab Angelis in sinu Abrahae [(Luc. XVI, 22)] ;
et cui dicitur, Hodie mecum eris in paradiso [(Id. XXIII, 43)]
;
et quae in tormentis ardebat
inferni [(Id. XVI, 23)] . Secundum istam ergo significationem,
qua perhibetur anima etiam haec temporalis
vita, dixit apostolus Paulus, Non enim facio animam
meam pretiosiorem quam me [(Act. XX, 24)]
; ubi se
ostendere voluit et mori paratum pro Evangelio. Nam
secundum significationem qua anima dicitur illa quae
migrat ex corpore, magis eam pretiosam faciebat,
cui tantum meritum conquirebat. Sunt et aliae hujusmodi
locutiones. Vita itaque ista temporalis maxime
sanguine continetur in corpore. Sed quid est quod
ait, Dedi vobis eum ad altare Dei, exorare pro anima
vestra; tanquam anima pro anima exoret? Numquid
sanguis pro sanguine, quasi de nostro sanguine solliciti
simus, cum pro anima nostra volumus exorari?
Absurdum est hoc.
Sed multo est absurdius ut sanguis pecoris exoret
pro anima hominis, quae mori non potest: cum manifeste
Scriptura testetur in Epistola ad Hebraeos, illum
sanguinem victimarum nihil profuisse ad exorandum
Deum pro peccatis hominum; sed significasse aliquid
quod prodesset. Impossibile est enim, inquit, sanguinem
hircorum et taurorum auferre peccata [(Hebr. X,
4)]
. Restat itaque ut quoniam pro anima nostra exorat
Mediator ille, qui omnibus illis sacrificiis quae pro
peccatis offerebantur praefigurabatur, illud appelletur
anima quod significat animam.
Solet autem res quae significat ejus rei nomine
quam significat nuncupari; sicut scriptum est, Septem
spicae, septem anni sunt; non enim dixit, septem
annos significant: et, Septem boves, septem anni sunt [(Gen. XLI, 26)]
;
et multa hujusmodi. Hinc est quod dictum
est, Petra erat Christus [(I Cor. X, 4)]
: non enim
dixit, Petra significat Christum, sed tanquam hoc esset,
quod utique per substantiam non hoc erat, sed
per significationem. Sic et sanguis quoniam propter
vitalem quamdam corpulentiam animam significat, in
sacramentis anima dictus est. Verum si quisquam putat
animam pecoris esse sanguinem, non est in ista
quaestione laborandum. Tantum ne anima hominis,
quae carnem humanam vivificat, et est rationalis,
sanguis putetur, valde cavendum est, et hic error
modis omnibus refutandus. Quaerendae etiam locutiones,
quibus per id quod continet, significetur id
quod continetur, ut quoniam anima sanguine tenetur
in corpore (nam si fuerit effusus abscedit), per ipsum
aptius significata sit anima, et ejus nomen sanguis acceperit.
Sicut ecclesia dicitur locus quo Ecclesia congregatur.
Nam Ecclesia homines sunt, de quibus dicitur: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam
[(Ephes. V,
27)]
. Hoc tamen vocari etiam ipsam domum orationum,
idem apostolus testis est, ubi ait: Numquid domos