PL 34, col. 948
Speculum de Scriptura sacra (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
Quoniam cum essetis ministri regni ipsius, non recte
judicastis, neque custodistis legem justitiae, neque
secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et
cito apparebit vobis; quoniam judicium durissimum,
his qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia;
potentes autem potenter tormenta patientur.
Non enim subtrahet personam cujusquam Dominus,
nec reverebitur magnitudinem cujusquam; quoniam
pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter illi
cura est de omnibus. Fortioribus autem fortior instat
cruciatus. Ad vos autem, mali reges, sunt hi sermones
mei, ut discatis sapientiam, et non excidatis.
Qui enim custodierint justitiam juste, justificabuntur;
et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et
habebitis disciplinam. Clara est enim, et quae nunquam
marcescat sapientia; et facile videtur ab his
qui diligunt eam; et invenitur ab his qui quaerunt illam.
Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se priorem
ostendat. Qui de luce vigilaverit ad illam, non
laborabit: assidentem enim illam inveniet foribus
suis. Cogitare enim de illa sensus est consummatus;
et qui vigilaverit pro illa, cito erit securus. Quoniam
dignos se ipsa circumit quaerens, et in viis ostendet
se illis hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.
Cura ergo disciplinae dilectio est; et dilectio
custoditio legum illius est: custoditio autem legum
confirmatio incorruptionis est; incorruptio autem
facit esse proximum Deo. Concupiscentia itaque sapientiae
deducit ad regnum perpetuum. Si ergo delectamini
sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite
sapientiam, ut in perpetuum regnetis.
Et paulo post [VIII.]: Et si justitiam quis diligit, labores
hujus magnas habent virtutes. Sobrietatem enim
et sapientiam docet, et justitiam et virtutem, quibus
utilius nihil in vita hominibus.
Nunc jam de libro qui Ecclesiasticus dicitur, ponenda
sunt quae videntur. De quo hic etiam ea dixisse deputer,
quae de Proverbiorum libro sum praelocutus; quamvis
in isto Ecclesiastico plura reperim huic operi necessaria.
DE ECCLESIASTICO.
[Cap. I.] Timor Domini scientiae religiositas. Religiositas
custodiet et justificabit cor, jucunditatem atque
gaudium dabit. Timenti Dominum bene erit, et
in diebus consummationis illius benedicetur. Plenitudo
sapientiae est timere Deum, et plenitudo a fructibus
illius. Et post duos versus: Corona sapientiae
timor Domini. Et post quatuor versus: Radix sapientiae
est timere Dominum: rami enim illius longaevi.
In thesauris sapientiae intellectus est, et scientiae religiositas: