PL 34, col. 994

Speculum de Scriptura sacra (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ad eosdem: Argentum, aut aurum, aut vestem nullius
concupivi, ipsi scitis; quoniam ad ea quae mihi
opus erant, et iis qui mecum sunt, ministraverunt
manus istae. Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes
oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi
Domini Jesu, quoniam ipse dixit, Beatius est magis
dare quam accipere.
Et alio loco, cum Jacobus et qui cum eo erant, Paulo
apostolo loquerentur, dixerunt ei [XXI.]: Vides, frater,
quot millia sunt in Judaeis, qui crediderunt; et omnes
aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia
discessionem doceas a Moyse eorum, qui per Gentes
sunt, Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere
filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem;
audient enim te supervenisse: hoc ergo fac
quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes
super se; his assumptis, sanctifica te cum illis,
et impende in illis ut radant capita: et scient omnes
quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et
ipse custodiens Legem. De iis autem qui crediderunt
ex Gentibus, nos scripsimus, judicantes ut abstineant
se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et
fornicatione.
Haec de libro Actuum Apostolorum, nostro huic operi
congruentia, quae hic poneremus, satis esse comperimus.
Ubi videmus Apostolos, eis qui ex Gentibus crediderunt,
nulla voluisse onera veteris Legis imponere, quantum
attinet ad corporalis abstinentiam voluptatis; nisi ut
observarent ab his tribus, id est, ab eis quae idolis immolarentur,
et a sanguine, et a fornicatione. Unde nonnulli
putant tria tantum crimina esse mortifera, idololatriam,
et homicidium, et fornicationem; ubi utique et adulterium,
et omnis praeter uxorem concubitus intelligitur.
quasi non sint mortifera crimina quaecumque alia sunt
praeter haec tria, quae a regno Dei separant, aut inaniter
et fallaciter dictum sit, Neque fures, neque avari, neque
ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum
Dei possidebunt [(I Cor. VI, 10)] . Sed oportet nos repressa
disputatione nostra, ad Epistolas apostolicas jam
venire, et videre etiam in ipsis quid huic operi convenienter
aptetur.
DE EPISTOLA B. PAULI APOSTOLI AD ROMANOS.
[Cap. I.] Non enim erubesco Evangelium. Virtus
enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum
et Graeco. Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in
fidem, sicut scriptum est, Justus autem ex fide vivit.
Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem
et injustitiam hominum eorum, qui veritatem
in injustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum
est in illis; Deus enim illis manifestavit.
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.