PL 35, col. 1424

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 5

pateretur, quia baptizabat plures quam Joannes: deinde
adjunctum est, Quamvis ipse non baptizaret, sed
discipuli ejus [(Joan. IV, 1, 2)]
. Ipse, et non ipse: ipse
potestate, illi ministerio; servitutem ad baptizandum
illi admovebant, potestas baptizandi in Christo permanebat.
Ergo baptizabant discipuli ejus, et ibi adhuc
erat Judas inter discipulos ejus: quos ergo baptizavit
Judas, non sunt iterum baptizati; et quos baptizavit
Joannes, iterum baptizati sunt? Plane iterum, sed non
iterato baptismo. Quos enim baptizavit Joannes, Joannes
baptizavit: quos autem baptizavit Judas, Christus
baptizavit. Sic ergo quos baptizavit ebriosus, quos
baptizavit homicida, quos baptizavit adulter, si baptismus
Christi erat, Christus baptizavit. Non timeo adulterum,
non ebriosum, non homicidam; quia columbam
attendo, per quam mihi dicitur, Hic est qui
baptizat.
19.
Caeterum, fratres mei, delirum est dicere quia
melioris meriti fuit, non dico Judas, sed quilibet hominum,
quam ille de quo dictum est, In natis mulierum
nemo exsurrexit major Joanne Baptista [(Matth.
XI, 11)]
. Non ergo huic quisquam servus, sed baptisma
Domini etiam per servum malum datum, baptismati
etiam amici servi praeponitur. Audi quales commemorat
apostolus Paulus falsos fratres, invidia praedicantes
verbum Dei, et quid de illis dicit: Et in hoc gaudeo,
sed et gaudebo. Christum enim annuntiabant, per invidiam
quidem, sed tamen Christum [(Philipp. I, 15-18)] .
Non per quid, sed quem vide: per invidiam tibi
praedicatur Christus? vide Christum, vita invidiam.
Noli imitari malum praedicatorem, sed imitare bonum
qui tibi praedicatur. Christus ergo a quibusdam per
invidiam praedicabatur. Et quid est invidere? Horrendum
malum. Ipso malo zabolus dejectus est, ipsum
dejecit multum maligna pestis: et habebant illam
quidam Christi praedicatores, quos tamen praedicare
permittit Apostolus. Quare? Quia Christum praedicabant.
Qui autem invidet, odit; et qui odit, quid de illo
dicitur? Audi apostolum Joannem: Qui odit fratrem
suum, homicida est [(I Joan. III, 15)]
. Ecce post Joannem
baptizatum est, post homicidam non baptizatum
est; quia Joannes dedit baptismum suum, homicida
dedit baptismum Christi. Quod Sacramentum tam
sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.
20.
Non respuo Joannem, sed potius credo Joanni.
Quid credo Joanni? Quod didicit per columbam. Quid
didicit per columbam? Hic est qui baptizat in Spiritu
sancto. Jam ergo, fratres, tenete hoc, et cordibus vestris
infigite. Si enim hodie voluero plenius dicere
quare per columbam, tempus non sufficit. Quia enim
res discenda insinuata est Joanni per columbam, quam
non noverat in Christo Joannes, quamvis jam nosset
Christum, exposui quantum arbitror Sanctitati vestrae:
sed quare hanc ipsam rem per columbam oportuit
demonstrari, si breviter dici posset, dicerem: sed
quia diu dicendum est, et onerare vos nolo, quomodo
adjutus sum orationibus vestris, ut illud quod promisi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.