PL 35, col. 1513

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 15.8 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 15.9 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 15.7

matrem tamen agnoscas. Ita fit alis demissis, plumis
hispida, voce rauca, omnibus membris demissa et
abjecta, ut quemadmodum dixi, etiamsi filios non
videas, matrem tamen intelligas. Sic ergo infirmus
Jesus, fatigatus ab itinere. Iter ipsius est caro pro
nobis assumpta. Quomodo enim iter habet qui ubique
est, qui nusquam deest? Quo it, aut unde it, nisi
quia non ad nos veniret, nisi formam visibilis carnis
assumeret? Quia ergo venire ad nos eo modo dignatus
est, ut in forma servi assumpta carne appareret, ipsa
carnis assumptio est iter ipsius. Ideo fatigatus ab itinere
quid est aliud, quam fatigatus in Carne? Infirmus
in carne Jesus: sed noli tu infirmari; in illius
infirmitate tu fortis esto, quia quod infirmum est Dei,
fortius est hominibus [(I Cor. I, 25)] .
8.
Sub hac rerum imagine Adam qui erat forma
futuri [(Rom. V, 14)] , praebuit nobis magnum indicium
sacramenti; imo Deus in illo praebuit. Nam et dormiens
meruit accipere uxorem, et de costa ejus facta
est ei uxor [(Gen. II, 21)] : quoniam de Christo in cruce
dormiente futura erat Ecclesia de latere ejus, de latere
scilicet dormientis; quia et de latere in cruce
pendentis lancea percusso [(Joan. XIX, 34)] Sacramenta
Ecclesiae profluxerunt. Sed quare hoc dicere volui,
fratres? Quia infirmitas Christi nos facit fortes. Magna
ibi imago praecessit. Potuit Deus carnem detrahere
homini unde faceret feminam, et magis videtur
quasi congruere potuisse. Fiebat enim sexus infirmior,
et magis de carne infirmitas fieri debuit quam
de osse: ossa enim in carne firmiora sunt. Non detraxit
carnem unde faceret mulierem; sed detraxit
os, et detracto osse formata est mulier, et in locum
ossis caro adimpleta est. Poterat pro osse os reddere,
poterat ad faciendam mulierem non costam, sed carnem
detrahere. Quid igitur significavit? Facta est
mulier in costa tanquam fortis: factus est Adam in
carne tanquam infirmus. Christus est et Ecclesia, illius
infirmitas nostra est fortitudo.
9.
Quare ergo hora sexta? Quia aetate saeculi sexta.
Computa in Evangelio tanquam unam horam, unam
aetatem ab Adam usque ad Noe; secundam a Noe
usque ad Abraham; tertiam ab Abraham usque ad
David; quartam a David usque ad transmigrationem
Babyloniae; quintam a transmigratione Babyloniae
usque ad baptismum Joannis: inde sexta agitur.
Quid miraris? Venit Jesus, et humiliando se venit ad
puteum. Fatigatus venit, quia infirmam carnem portavit.
Hora sexta, quia aetate saeculi sexta. Ad puteum,
quia ad profunditatem hujus habitationis nostrae.
Unde dicitur in Psalmis, De profundis clamavi
ad te, Domine [(Psal. CXXIX, 1)]
. Sedit, ut dixi, quia
humiliatus est.
10.
Et venit mulier. Forma Ecclesiae, non jam justificatae,
sed jam justificandae; nam hoc agit sermo.
Venit ignara, invenit eum, et agitur cum illa. Videamus
quid, videamus quare: Venit mulier de Samaria
haurire aquam. Samaritani ad Judaeorum gentem non
pertinebant: alienigenae enim fuerunt, quamvis vicinas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.