PL 35, col. 1530
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 17.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 17.6
Significationibus pascimur, ut ad res ipsas perdurantes
pervenire possimus. Operarii enim sumus, et
adhuc in vinea laboramus: finito die, finito opere,
merces restituetur. Sed quis operarius perdurat ad
accipiendam mercedem, nisi qui pascitur cum laborat?
Non enim et tu operario tuo mercedem solam
daturus es: non etiam afferes illi unde vires reparet in
labore? Pascis utique cui mercedem daturus es.
Proinde et nos Dominus in istis Scripturarum significationibus
laborantes pascit. Nam si ista intelligendorum
sacramentorum laetitia subtrahatur a nobis,
deficimus in labore, et non erit qui perveniat ad
mercedem.
6.
Quomodo ergo quadragenario numero perficitur
opus? Fortasse ideo, quia Lex in decem praeceptis
data est, et per totum mundum praedicanda erat
Lex: qui totus mundus quatuor partibus commendatur,
Oriente et Occidente, Meridie et Aquilone,
unde denarius per quatuor multiplicatus, ad quadragenarium
pervenit. Vel quia per Evangelium quod
quatuor libros habet, impletur Lex: quia in Evangelio
dictum est, Non veni solvere Legem, sed adimplere [(Matth. V, 17)]
.
Sive ergo illa, sive ista causa, sive
alia aliqua probabiliore, quae nos latet, doctiores non
latet; certum est tamen quadragenario numero significari
quamdam perfectionem in operibus bonis, quae
maxime opera bona exercentur in abstinentia quadam
ab illicitis cupiditatibus saeculi, hoc est, generali
jejunio. Audi et Apostolum dicentem, Plenitudo
Legis charitas [(Rom. XIII, 10)]
. Charitas unde? Per
gratiam Dei, per Spiritum sanctum. Non enim haberemus
illam ex nobis, quasi facientes illam nobis.
Dei donum est, et magnum donum: Quoniam charitas
Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis [(Id. V, 5)]
. Charitas
ergo implet Legem, et verissime dictum est, Plenitudo
Legis charitas. Quaeramus hanc charitatem, quemadmodum
commendatur a Domino. Mementote
quid proposuerim: numerum triginta octo annorum
in illo languido volo exponere, quare numerus ille
trigesimus octavus languoris sit potius quam sanitatis.
Ergo, ut dicebam, charitas implet Legem. Ad
plenitudinem Legis in omnibus operibus pertinet quadragenarius
numerus: in charitate autem duo praecepta
nobis commendantur. Intuemini, obsecro, et
figite memoriae quod dico; ne sitis contemptores
verbi, ne fiat anima vestra via, ubi grana jacta non
germinent: Et venient, inquit, volatilia coeli, et colligent
ea [(Marc. IV, 4)]
. Percipite, et recondite in cordibus
vestris. Charitatis praecepta duo sunt a Domino
commendata: Diliges Dominum Deum tuum ex
toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente
tua; et, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In
his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [(Matth. XXII, 37-40)]
.
Merito et illa vidua omnes facultates
suas, dua minuta misit in dona Dei [(Luc.
XXI, 2-4)] : merito et pro illo languido a latronibus