PL 35, col. 1932
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 112.6 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 113.1 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 112.5
quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit,
non quod significandum est cogitavit. Et ille igitur
ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intelligentiam
conscribendum. Quod autem a Patre sibi
dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod
ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui
Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
eum [(Rom. VIII, 31, 32)]
. Verum auctor calicis
hujus est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus
item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum
pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis [(Ephes. V, 2)]
.
6.
Cohors autem et tribunus et ministri Judaeorum
comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. Comprehenderunt
ad quem non accesserunt: quoniam dies
ille, illi vero tenebrae permanserunt; nec audierunt, Accedite ad eum et illuminamini
[(Psal. XXXIII, 6)]
. Si
enim sic accederent, non eum manibus occidendum,
sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem
quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo
longius recesserunt: et ligaverunt eum a quo solvi
potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui
tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo
postea liberati dixerunt, Disrupisti vincula mea [(Psal.
CXV, 16)]
. Haec hodie satis sint; tractabuntur. Deo volente,
sermone alio quae sequuntur.
TRACTATUS CXIII. Ab eo quod legitur, Et adduxerunt eum ad Annam primum; usque ad id, Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit. Cap. XVIII, V\. 13-27.
1.
Posteaquam persecutores tradente Juda comprehensum
Dominum ligaverunt, qui dilexit nos et tradidit
semetipsum pro nobis [(Ephes. V, 2)] , et cui Pater
non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum [(Rom. VIII, 32)] ;
ut intelligatur Judas, non laudabilis
utilitate traditionis hujus, sed sceleris voluntate damnabilis: Adduxerunt eum,
sicut Joannes evangelista
narrat, ad Annam primum. Nec tacet causam cur ita factum
sit: Erat enim, inquit, socer Caiphae, qui erat
pontifex anni illius. Erat autem, inquit, Caiphas qui
consilium dedit Judaeis, Quia expedit unum hominem
mori pro populo. Merito et Matthaeus cum id brevius
narrare voluisset, eum ad Caipham ductum fuisse
commemorat [(Matth. XXVI, 57)] ; quia et ad Annam prius
ideo ductus est, quod socer ejus fuerit: ubi intelligendum
est hoc eumdem Caipham fieri voluisse.
2.
Sequebatur autem, inquit, Jesum Simon Petrus,
et alius discipulus. Quisnam iste sit discipulus, non
temere affirmandum est, quia tacetur. Solet autem
se idem Joannes ita significare, et addere, quem diligebat
Jesus [(Joan. XIII, 23, et XIX, 26)]
. Fortassis ergo
et hic ipse est: quisquis tamen sit, sequentia videamus.
« Discipulus autem ille, » inquit, « erat notus
pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis:
Petrus autem stabat ad ostium foris. Exiit ergo alius
discipulus qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et
introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria:
Numquid et ut ex discipulis es hominis istius? Dicit