PL 35, col. 1966

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 123.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 123.2 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 123.4

prunas positas, et piscem superpositum, et panem. Ubi
non est intelligendum etiam superpositum panem
fuisse prunis, sed tantum subaudiendum, Viderunt.
Quod verbum si repetamus eo loco ubi subaudiendum
est, ita totum dici potest: Viderunt prunas positas,
et piscem superpositum, et panem viderunt. Vel ita
potius: Viderunt prunas positas, et piscem superpositum,
viderunt et panem. Jubente etiam Domino attulerunt
et de piscibus quos ipsi ceperant; quod eos
fecisse quamvis a narrante non esset expressum,
tamen Dominum jussisse non tacitum est. Ait enim: Afferte de piscibus quos apprehendistis nunc
[(Joan. XXI,
9, 10)]
. Et utique jubente illo eos non fecisse quis credat?
Hinc ergo fecit prandium Dominus illis septem
discipulis suis, de pisce scilicet quem prunis superpositum
viderant, huic adjungens ex illis quos ceperant,
et de pane quem nihilominus eos vidisse narratum
est. Piscis assus, Christus est passus. Ipse est et panis
qui de coelo descendit [(Id. VI, 41)] . Huic incorporatur
Ecclesia ad participandam beatitudinem sempiternam.
Propter quod dictum est, Afferte de piscibus quos apprehendistis
nunc; ut omnes qui hanc spem gerimus,
per illum septenarium numerum discipulorum, per
quem potest hoc loco nostra universitas intelligi figurata,
tanto Sacramento nos communicare nossemus,
et eidem beatitudini sociari. Hoc Domini prandium
est cum discipulis suis, ad quod Joannes Evangelium
suum, cum haberet de Christo alia multa quae diceret,
magna, ut existimo, et rerum magnarum contemplatione
concludit. Hic enim Ecclesia qualis in solis bonis
futura est, significatur per capturam centum quinquaginta
trium piscium; et eis qui haec credunt,
sperant, diligunt, participatio tantae beatitudinis per
hoc prandium demonstratur.
3.
Hoc jam tertio, inquit, manifestatus est Jesus
discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis. Quod non
ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus
(id est primo die, cum surrexit; et post dies
octo, quando discipulus Thomas vidit et credidit, et
hodie quando hoc de piscibus fecit; post quot autem
dies id fecerit, dictum non est): nam ipso primo die
non semel visus est, sicut Evangelistarum omnium
testimonia collata demonstrant: sed, sicut dictum
est, secundum dies numerandae sunt manifestationes
ejus, ut ista sit tertia; prima quippe habenda sit,
eademque una propter unum diem, quotiescumque se
et quibuscumque, die illo quo resurrexit, ostendit;
secunda post dies octo, et haec tertia, et deinde quoties
voluit usque ad diem quadragesimum, quo ascendit
in coelum, quamvis non scripta sint omnia.
4.
« Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro:
Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam
Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos
meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me?
Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit
ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis,
amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei
tertio, Amas me; et dicit ei: Domine, tu omnia scis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.