PL 36, col. 200
Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
futurus unus rex et sacerdos, utroque munere unus
Christus, et ideo Christus a chrismate. Non solum
autem caput nostrum unctum est, sed et corpus ejus
nos ipsi. Rex autem est, quia nos regit et ducit; sacerdos,
quia pro nobis interpellat [(Rom. VIII, 34)] . Et
quidem solus ille sacerdos talis extitit, ut ipse
esset etiam sacrificium. Sacrificium obtulit Deo non
aliud quam seipsum. Non enim inveniret praeter se
mundissimam rationalem victimam, tanquam agnus
immaculatus fuso sanguine suo redimens nos, concorporans
nos sibi, faciens nos membra sua, ut in illo
et nos Christus essemus. Ideo ad omnes Christianos
pertinet unctio: prioribus autem Veteris Testamenti
temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde
autem apparet Christi corpus nos esse, quia omnes
ungimur: et omnes in illo et Christi et Christus sumus,
quia quodammodo totus Christus caput et corpus
est. Unctio ista perficiet nos spiritualiter in illa
vita, quae nobis promittitur. Est autem haec vox desiderantis
illam vitam; est vox quaedam desiderantis
gratiam Dei, quae in nobis in fine perficietur: ideo
dictum est, Priusquam liniretur. Ungimur enim modo
in sacramento, et sacramento ipso praefiguratur quiddam
quod futuri sumus. Et illud nescio quid futurum
ineffabile desiderare debemus, et in sacramento gemere,
ut in ea re gaudeamus quae sacramento praemonstratur.
3.
Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris
meus, quem timebo? ille me illuminat, recedant
tenebrae; ille me salvat, recedat infirmitas; ambulans
in lumine firmus, quem timebo? Non enim talem salutem
dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut
tale lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus
illuminans, nos illuminati; Dominus salvans,
nos salvati: si ergo ille illuminans, nos illuminati; et
ille salvans, nos salvati; praeter ipsum nos tenebrae
et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam et
fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio
tua, Dominus salutaris tuus. Inveni potentiorem,
et time. Ad potentissimum omnium, ad omnipotentem,
sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet
me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector
vitae meae, a quo trepidabo?
4.
[vers. 2.] Dum appropinquant super me nocentes,
ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi
infirmati sunt, et ceciderunt. Itaque ego quid timebo,
aut quem timebo? ego quem trepidabo, aut quid trepidabo?
Qui me persequuntur, ipsi infirmantur, ipsi
cadunt. Quare autem persequuntur? Ut edant carnes
meas. Quae sunt carnes meae? Carnales affectus mei.
Saeviant persequendo, nihil in me moritur nisi mortale.
Erit in me aliquid, quo persecutor pervenire non
possit, ubi habitat Deus meus. Manducent carnes
meas: finitis carnibus spiritus ero, et spiritualis. Et
quidem tantam salutem mihi promittit Dominus meus,
ut etiam modo ista caro mortalis, quae videtur permitti