PL 36, col. 328

Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Expositions on the Book of Psalms 34.8 · Expositions on the Book of Psalms 34.9

meam. Respice ad homines. Orate, inquit, pro inimicis
vestris [(Matth. V, 44)]
. Sed hic prophetia est.
Et quae figura optandi dicuntur, animo prophetandi
explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est aliud
quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam: Confundantur et revereantur requirentes animam
meam.
Quid est, confundantur et revereantur?
Confundentur et reverebuntur. Factum est enim:
multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione
Christi ad societatem membrorum ejus devota
pietate transierunt: et non fieret hoc, nisi confunderentur
et revererentur. Ergo bene illis optavit.
Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus
enim modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut
convertantur ad Christum; aut ad hoc vincuntur ut
damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo ipsa
genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant.
De his qui convertuntur, accipe quod dictum
est, Confundantur et revereantur requirentes animam
meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed sequantur;
non dent consilium, sed accipiant. Nam
Petrus praecedere voluit Dominum, quando Dominus
de passione sua futura diceret: consilium illi quasi
salutis voluit dare, consilium salutis aeger salvatori.
Et quid ait Domino de illa futura sua passione confirmanti? Absit a te, Domine,
propitius tibi esto, non
fiet istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur.
Et ille quid? Redi retro, satanas [(Id. XVI, 22, 23)]
.
Praecedendo satanas es, sequendo discipulus eris.
Hoc ergo et istis, Avertantur retrorsum, et confundantur,
qui cogitant mihi mala. Cum enim coeperint retrorsum
sequi, jam non cogitabunt mala, sed desiderabunt
bona.
9.
[vers. 5, 6.] Quid alii? Non enim omnes sic
vincuntur, ut convertantur et credant: multi in pertinacia
remanent, multi spiritus praecedendi servant
in corde; et si non exserunt, tamen parturiunt, et
ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid sequitur? Fiant tanquam pulvis ante faciem venti.
Non
sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit
ventus a facie terrae [(Psal. I, 4)] . Ventus tentatio est,
pulvis iniquus. Quando venerit tentatio, tollitur pulvis;
nec stat, nec resistit. Fiant tanquam pulvis ante
faciem venti: et angelus Domini tribulans eos. Fiat via
eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras
solas quis non horreat? Lubricum solum quis non
caveat? In tenebris et lubrico qua is? ubi pedem
figis? Sunt ista duo mala magnae poenae hominum:
tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum
tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens
eos: ut non possint stare. Nam unusquisque in tenebris
et lubrico cum viderit quia si pedem moverit,
labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc forte
facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus
Domini persequens eos. Haec eis futura praedixit,
non quasi ut evenirent optavit. Quanquam et Propheta
in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo illa Deus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.