PL 36, col. 386

Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
5.
Agnovimus hominem juniorem et senem, et
tanquam aperto tecto pervenimus ad Christum. Sed
quis est justus, qui non est visus derelictus, nec semen
ejus quaerens panem? Si intelligis panem, intelligis
illum. Panis est enim verbum Dei, quod nunquam ab
ore justi discedit. Nam et in capite suo justus iste tentatus,
hoc respondit. Quando enim ipsi Domino esurienti
et famem patienti diabolus ait: Dic lapidibus
istis ut panes fiant; respondit: Non in solo pane
vivit homo, sed in omni verbo Dei [(Matth. IV, 3, 4)]
.
Deinde, fratres mei, attendite, quando non faciat justus
voluntatem Dei. Semper enim facit, et secundum
voluntatem ejus vivit. Voluntas Dei de corde ejus non
recedit: quia voluntas Dei, ipsa est lex Dei. Et quid
dictum est de tali? Et in lege ejus meditabitur die ac
nocte [(Psal. I, 2)]
. Panem istum manducas una hora,
et dimittis; panem illum verbi die ac nocte. Quando
enim audis, aut quando legis, manducas; quando
inde cogitas, ruminas, ut sis animal mundum, non
immundum [(Levit. I)] . Quod significat etiam sapientia
per Salomonem dicens: Thesaurus desiderabilis
requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutit
illum [(Prov. XXI, 20)]
. Qui enim glutit, ut non in
illo appareat quod voravit, oblitus est quod audivit.
Qui autem non est oblitus, cogitat, et cogitando ruminat,
ruminando delectatur. Unde dicitur: Cogitatio
sancta servabit te [(Prov. II, 11)]
. Et ecce si servat
te in ruminatione panis hujus sancta cogitatio, nunquam vidisti justum derelictum, nec semen ejus quaerens
panem.
6.
[vers. 26.] Tota die miseretur, et feneratur. Feneratur
quidem latine dicitur, et qui dat mutuum, et
qui accipit: planius hoc autem dicitur, si dicamus fenerat.
Quid ad nos quid grammatici velint? Melius
in barbarismo nostro vos intelligitis, quam in nostra
disertitudine vos deserti eritis. Ergo justus iste tota
die miseretur, et fenerat. Sed non gaudeant feneratores.
Invenimus enim quemdam feneratorem, sicut invenimus
quemdam panem: ut ubique aperto tecto
perveniamus ad Christum. Nolo sitis feneratores, et
ideo nolo, quia Deus non vult. Nam si ego nolo, et
Deus vult, agite: si autem Deus non vult, etiamsi ego
vellem, malo suo ageret qui ageret. Unde apparet
Deum hoc nolle? Dictum est alio loco: Qui pecuniam
suam non dedit ad usuram [(Psal. XIV, 5)]
. Et quam detestabile
sit, quam odiosum, quam exsecrandum,
puto quia et ipsi feneratores noverunt. Rursus autem
ego ipse, imo Deus noster, qui te prohibet esse feneratorem,
jubet te esse feneratorem; et dicitur tibi,
Fenera Deo. Si feneras homini, habes spem; et si feneras
Deo, spem non habebis? Si feneraveris homini,
id est, mutuam pecuniam tuam dederis, a quo aliquid
plus quam dedisti exspectes accipere: non pecuniam
solam, sed aliquid plus quam dedisti, sive
illud triticum sit, sive vinum, sive oleum, sive quodlibet
aliud; si plus quam dedisti exspectas accipere,
fenerator es, et in hoc improbandus, non laudandus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.