PL 36, col. 554

Enarrationes in Psalmos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

qui vocantur sui? Audite quid illis praestant, attendite
quomodo irrideantur: Simul imprudens et insipiens
peribunt; et relinquent alienis divitias suas. Quare
dixit alienis? Quia nihil eis prodesse possunt. Et tamen
in quo sibi videntur prodesse: Et sepulcra eorum
domus eorum in aeternum. Jam quia ista structa sunt
sepulcra, domus sunt sepulcra. Nam plerumque audis
divitem dicentem: Habeo marmoratam domum quam
relicturus sum, et non cogito mihi aeternam domum
ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam
aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna
cogitat; quasi ibi maneat ille dives. Si ibi maneret,
non arderet apud inferos. Ubi maneat spiritus male
agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum
est: sed domus eorum sepulcra eorum in aeternum. Tabernacula
eorum in generationem et generationem. Tabernacula,
in quibus temporaliter manserunt - domus,
in quibus quasi in aeternum manebunt, id est
sepulcra. Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant
cum viverent, transeunt quasi ad domos aeternas
ad sepulcra. Quid illis prosunt tabernacula eorum in
generationem et generationem? Jam generatio et generatio,
puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes:
quid faciunt, quid prosunt tabernacula eorum? Quid?
Audi: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum.
Quid est hoc? Tollent panem et merum ad sepulcra,
et invocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum
invocatum est nomen illius divitis postea, quando
inebriabant se homines in memoria ipsius, nec descendebat
una gutta super linguam ipsius ardentem [(Luc. XVI, 24)] ?
Ventri suo serviunt homines, non
spiritibus suorum. Ad spiritus mortuorum non pervenit,
nisi quod secum vivi fecerunt: si autem vivi
secum non fecerunt, ad mortuos nihil pervenit. Sed
quid faciunt illi? Solum invocabunt nomina eorum in
terris ipsorum.
16.
[vers. 13.] Et homo, cum in honore esset, non
intellexit: comparatus est jumentis insensatis, et similis
factus est illis. Quomodo insultatum est hominibus,
qui non intellexerunt quid facerent de divitiis cum
viverent, et putarunt se beatos futuros, si haberent
memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et
si sui, quibus reliquissent substantiam suam, invocarent
nomina eorum in terris ipsorum. Debuerunt
autem contra praeparare sibi domum aeternam in
bonis operibus, praeparare sibi vitam immortalem,
mittere ante se sumptus, sequi opera sua, attendere
comitem egentem, dare ei cum quo ambulabant,
non contemnere Christum ante januam ulcerosum,
qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis [(Matth. XXV, 40)]
.
Quia ergo non intellexit homo
in honore positus. Quid est, in honore positus? Factus ad
imaginem et similitudinem Dei, homo praelatus jumentis [(Gen. 1, 26)] .
Non enim fecit Deus sic hominem, quomodo
fecit jumentum; sed fecit Deus hominem cui servirent
jumenta: numquid ejus viribus, et non intellectui?
Ille autem non intellexit: et qui factus erat ad imaginem
Dei, comparatus est jumentis insensatis, et similis
factus est illis. Unde alibi dicitur: Nolite esse sicut equus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.